Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 307
ulla sexus distinctione . . . Tertio, ut et ipse contrahens 1358 catholicus declarationem edat a se et duobus testibus subscriptam, in qua cum juramento promittat, non tantum, se nunquam apostaturum a religione sua catholica, sed educaturum in ipsa omnem prolem nascituram, et procuraturum se efficaciter conversionem alterius contrahentis acatholici. Quarto, quod attinet proclamationes, decreto Caesareo im- 1359 peratas, quas episcopo reprehendunt actus esse civiles potius quam sacros, respondemus: cum praeordinatae illae sint ad futuram celebrationem matrimonii et ex consequenti positivam eidem cooperationem contineant, quod utique excedit simplicis tolerantiae limites, non posse nos, ut hae fiant, annuere . . . Superest hunc de uno adhuc puncto loquen- 1360 dum, super quo licet non simus expresse interrogati, silentio tamen illud praetereundum non credimus, utpote quod in praxi nimis frequenter possit accidere, hoc scilicet: an contrahens catholicus, postea volens sacramentorum particeps fieri, ad ea debeat admitti? Ad quod dicimus, dum idem ille demonstrabit, poenitere se peccaminosae suae conjunctionis, poterit hoc ipsi concedi, modo ante confessionem sincere declaret, procuraturum se conversionem conjugis haereticae, renovare se promissionem de educanda prole in religione orthodoxa et reparaturum se scandalum aliis fidelibus datum. Si tales conditiones concurrant, non repugnamus nos, quominus pars catholica sacramentorum fiat particeps.
CXI. Ex Rescripto Pii VI. ad archiepiscopum Mechliniensem d. 31. Maji 1783.
Quod primum articulum bannorum sive proclamationum 1261 tolerari poterit, ut eae fiant, non solum extra ecclesiam, uti permittitur in praefatis litteris regiis, sed etiam omnimode extra locum sacrum. Idque erit primum publicum signum improbationis horum matrimoniorum; sed ut ipsa improbatio manifestior evadat indicetque ex parte parochi, suam cooperationem fore concursum pure materialem et coactum, praestat addere consuetae formulae bannorum aliquam expressionem indicantem, hujus generis matrimonia esse exsecranda.