Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 310
dicenda tot solemnia, totiesque repetita pontificum concelliorumve decreta, quibus illi damnati sunt, qui negarent, in beato Petro Apostolorum principe successorem ejus Romanum pontificem constitutum a Deo caput Ecclesiae visibile ac vicarium Jesu Christi, ei regendae Ecclesiae plenam potestatem traditam, veramque ab omnibus, qui christiano nomine censentur, obedientiam deberi; atque vim eam esse primatus, quem divino jure obtinet, ut caeteris episcopis non honoris tantum gradu, sed et supremae potestatis amplitudine antecellat? Quo magis deploranda est praeceps ac caeca hominis temeritas, qui tot decretis damnatos errores infausto suo libello instaurare studuerit, qui dixerit ac per multas ambages passim insinuarit: quemlibet episcopum vocatur a Deo ad gubernationem Ecclesiae non minus quam papam, nec minori praeditum esse potestate: Christum eamdem per sese Apostolis omnibus potestatem dedisse: quidquid aliqui credant obtineri et concedi solum a pontifice, posse idipsum, sive a consecratione sive ab ecclesiastica jurisdictione pendeat, perinde obtineri a quolibet episcopo: voluisse Christum Ecclesiam reipublicae more administrari: ei quidem regimini opus esse praeside pro bono unitatis, verum qui non audeat se aliorum, qui simul regunt, negotiis implicare; privilegium tamen habeat negligentes cohortandi ad sua implenda munia: vim primatus hac una praerogativa contineri supplendae aliorum negligentiae, prospiciendi conservationi unitatis hortationibus et exemplo: pontifices nil posse in aliena dioecesi praeterquam extraordinario casu: pontificem caput esse, quod vim suam ac firmitatem teneat ab Ecclesia: licitum sibi fecisse pontifices violandi jura episcoporum, reservandique sibi absolutiones, dispensationes, decisiones, appellationes, collationes beneficiorum, alia uno verbo munia omnia, quae singulatim recenset atque velut indebitas ac episcopis injuriosas reservationes traducit.
CXIV. Propositiones 85 Synodi dioecesanae Pistoriensis, damnatae a Pio VI. per Constitutionem „Auctorem fidei“ 28. Aug. 1794.
De obscuratione veritatum in Ecclesia.
1364 1. Propositio, quae asserit, postremis hisce sacculis sparsam esse generalem obscurationem super veritates