Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 311
gravioris momenti, spectantes ad religionem, et quae sunt basis fidei et moralis doctrinae Jesu Christi: haeretica.
De potestate Communitati Ecclesiae attributa, ut per hanc pastoribus communicetur.
2. Propositio, quae statuit, potestatem a Deo datam 1365 Ecclesiae, ut communicaretur pastoribus, qui sunt ejus ministri pro salute animarum; sic intellecta, ut a communitate fidelium in pastores derivetur ecclesiastici ministerii ac regiminis potestas: haeretica.
De capitis ministerialis denominatione Romano Pontifici attributa.
3. Insuper, quae statuit, Romanum Pontificem esse 1366 caput ministeriale; sic explicata, ut Romanus Pontifex non a Christo in persona beati Petri, sed ab Ecclesia potestatem ministerii accipiat, qua velut Petri successor, verus Christi vicarius ac totius Ecclesiae caput pollet in universa Ecclesia: haeretica 1).
1) Istae propositiones 2. et 3. exhibent systema ab Edmundo Richerio in libro suo de ecclesiastica et politica potestate 1611. expositum, Jansenistis maxima probatum. Qui liber 1612. a Synodo Senonensis provinciae sub Card. Perronio damnatus est, eodemque anno a Synodo provinciae Aquensis. Paulus autem V. damnationem in Brevi ad episcopos provinciae Senonensis comprobavit. Porro 10. Maji 1613. sub eodem Paulo V. a. S. Inquisitione liber damnatus est et 2. Dec. 1622. sub Gregorio XV. a S. Congregatione Indicis, iterumque 4. Martii 1709. sub Clemente XI. prohibitus est.
De potestate Ecclesiae quoad constituendam et sanciendam exteriorem disciplinam.
4. Propositio affirmans, abusum fore auctoritatis Ecclesiae, transferendo illam ultra limites doctrinae ac morum, et eam extendendo ad res exteriores, et per vim exigendo id, quod pendet a persuasione et corde; tum etiam, multo minus ad eam pertinere, exigere per vim exteriorem subjectionem suis decretis; quatenus indeterminatis illis verbis extendendo ad res exteriores notet velut abusum auctoritatis Ecclesiae usum ejus potestatis acceptae a Deo, qua usi sunt et ipsimet Apostoli in disciplina exteriore constituenda et sancienda: haeretica.