Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 312
1368 5. Qua parte insinuat, Ecclesiam non habere auctoritatem subjectionis suis decretis exigendae aliter quam per media, quae pendent a persuasione; quatenus intendit, Ecclesiam non habere collatam sibi a Deo potestatem, non solum dirigendi per consilia et suasiones, sed etiam jubendi per leges, ac devios contumacesque exteriore judicio ac salubribus poenis coercendi atque cogendi; (ex Bened. XIV. in Brevi „Ad assiduas“ anni 1755. Primati, Archiepiscopis et Episcopis Regni Polon.): inducens in systema alias damnatum ut haereticum.
Jura episcopis praeter fas attributa.
1369 6. Doctrina Synodi, qua profitetur, persuasum sibi esse, episcopum accepisse a Christo omnia jura necessaria pro bono regimine suae dioecesis; perinde ac si ad bonum regimen cujusque dioecesis necessariae non sint superiores ordinationes spectantes sive ad fidem et mores, sive ad generalem disciplinam, quarum jus est penes summos Pontifices et Concilia generalia pro universa Ecclesia: schismatica, ad minus erronea.
1370 7. Item, in eo quod hortatur episcopum ad prosequendam naviter perfectiorem ecclesiasticae disciplinae constitutionem; idque, contra omnes contrarias consuetudines, exemptiones, reservationes, quae adversantur bono ordini dioecesis, majori gloriae Dei et majori aedificationi fidelium; per id quod supponit, episcopo fas esse proprio suo judicio et arbitratu statuere et decernere contra consuetudines, exemptiones, reservationes, sive quae in universa Ecclesia, sive etiam in unaquaque provincia locum habent, sine venia et interventu superioris hierarchicae potestatis, a qua inductae sunt aut probatae et vim legis obtinent: inducens in schisma et subversionem hierarchici regiminis, erronea.
1371 8. Item, quod et sibi persuasum esse ait, jura episcopi a Jesu Christo accepta pro gubernanda Ecclesia nec alterari nec impediri posse, et ubi contigerit, horum jurium exercitium quavis de causa fuisse interruptum, posse semper episcopum ac debere in originalia sua jura regredi, quotiescumque id exigit majus bonum suae ecclesiae; in eo, quod innuit, jurium episcopalium exercitium nulla superiori potestate praepediri aut coerceri posse, quandocumque