Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 314
nibus obedientiae derogantes, schismaticae, perniciosae, ad minus erroneae.
De pace dicta Clementis IX.
1376 13. Propositio relata inter acta Synodi, quae innuit, Clementem IX. pacem Ecclesiae reddidisse per approbationem distinctionis juris et facti in subscriptione formularii ab Alexandro VII. praescripti; falsa, temeraria, Clementi IX. injuriosa.
1377 14. Quatenus vero ei distinctioni suffragatur, ejusdem fautores laudibus extollendo et eorum adversarios vituperando; temeraria, perniciosa, summis Pontificibus injuriosa, schisma fovens et haeresim.
De coagmentatione corporis Ecclesiae.
1378 15. Doctrina, quae proponit Ecclesiam considerandam velut unum corpus mysticum coagmentatum ex Christo capite et fidelibus, qui sunt ejus membra per unionem incessabilem, qua mirabiliter evadimus cum ipso unus solus sacerdos, una sola victima, unus solus adorator perfectus Dei Patris in spiritu et veritate; intellecta hoc sensu, ut ad corpus Ecclesiae non pertineant nisi fideles, qui sunt perfecti adoratores in spiritu et veritate: haeretica.
De statu innocentiae.
1379 16. Doctrina Synodi de statu felicis innocentiae, qualem eum repraesentat in Adamo ante peccatum, complectentem non modo integritatem, sed et justitiam interiorem cum impulsu in Deum per amorem charitatis, atque primaevam sanctitatem aliqua ratione post lapsum restitutam; quatenus complexive accepta innuit, statum illum sequelam fuisse creationis, debitum ex naturali exigentia et conditione humanae naturae, non gratuitum Dei beneficium: falsa, alias damnata in Baio et Quesnellio, erronea, favens haeresi Pelagianae.
De immortalitate spectata ut naturali conditione hominis.
1380 17. Propositio his verbis enuntiata: edocti ab Apostolo, spectamus mortem non jam ut naturalem conditionem hominis, sed revera ut justam poenam culpae originalis; quatenus sub nomine Apostoli subdole allegato insinuat,