Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 315
mortem, quae in praesenti statu inflicta est velut justa poena peccati per justam subtractionem immortalitatis, non fuisse naturalem conditionem hominis, quasi immortalitas non fuisset gratuitum beneficium, sed naturalis conditio: captiosa, temeraria, Apostolo injuriosa, alias damnata.
De conditione hominis in statu naturae.
18. Doctrina Synodi enuntians, post lapsum Adami 1381 Deum annuntiasse promissionem futuri liberatoris, et voluisse consolari genus humanum per spem salutis, quam Jesus Christus allaturus erat; tamen Deum voluisse, ut genus humanum transiret per varios status, antequam veniret plenitudo temporum; ac primum ut in statu naturae homo relictus propriis luminibus disceret de sua caeca ratione diffidere, et ex suis aberrationibus moveret se ad desiderandum auxilium superioris luminis; doctrina, ut jacet, captiosa; alque intellecta de desiderio adjutorii superioris luminis in ordine ad salutem promissam per Christum, ad quod concipiendum homo relictus suis propriis luminibus supponatur sese potuisse movere: suspecta, favens haeresi Semipelagianae.
De conditione hominis sub lege.
19. Item, quae subjungit, hominem sub lege, cum 1382 esset impotens ad eam observandam, praevaricatorem evasisse, non quidem culpa legis, quae sanctissima erat, sed culpa hominis, qui sub lege sine gratia magis magisque praevaricator evasit: superadditque, legem, si non sanavit cor hominis, effecisse, ut sua mala cognosceret, et de sua infirmitate convictus desideraret gratiam Mediatoris; qua parte generaliter innuit, hominem praevaricatorem evasisse per inobservantiam legis, quam impotens esset observare, quasi impossibile aliquid potuerit imperare qui justus est, aut damnaturus sit hominem pro eo, quod non potuit vitare, qui pius est; (ex S. Caesario serm. 73, in append. S. Aug. serm. 273, edit. Maurin.; ex S. August. de nat. et grat. cap. 43; De grat. et lib. arb. cap. 16.; Enarr. in psal. 56. num. 1.): falsa, scandalosa, impia, in Baio damnata.
20. Qua parte datur intelligi, hominem sub lege sine 1383 gratia potuisse concipere desiderium gratiae Mediatoris ordi-