Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 317

gratia esse sub virtute peccati, ipsumque in eo statu per generalem cupiditatis dominantis influxum omnes suas actiones inficere et corrumpere; quatenus insinuat, in homine, dum est sub servitute sive in statu peccati, destitutus gratia illa, qua liberatur a servitute peccati et constituitur filius Dei, sic dominari cupiditatem, ut per generalem hujus influxum omnes illius actiones in se inficiantur et corrumpantur; aut opera omnia, quae ante justificationem fiunt, quacumque ratione fiant, sint peccata; quasi in omnibus suis actibus peccator serviat dominanti cupiditati: falsa, perniciosa, inducens in errorem a Tridentino damnatum ut haereticum, iterum in Bajo damnatum art. 40.

24. Qua vero parte inter dominantem cupiditatem et 1387 charitatem dominantem nulli ponuntur affectus medii, a natura ipsa insiti suapteque natura laudabiles, qui una cum amore beatitudinis naturalique propensione ad bonum remanserunt velut catrema lincamenta et reliquiae imaginis Dei; (ex S. Aug. de Spir. et litt. cap. 28); perinde ac si inter dilectionem divinam, quae nos perducit ad regnum, et dilectionem humanam illicitam, quae damnatur, non daretur dilectio humana licita, quae non reprehenditur; (ex S. August. serm. 349, de char., edit. maurin.): falsa, alias damnata.

De timore servili.

25. Doctrina, quae timorem poenarum generatim per 1388 hibet dumtaxat non posse dici malum, si saltem pertingit ad cohibendam manum; quasi timor ipse gehennac, quam fides docet peccato infligendam, non sit in se bonus et utilis, velut donum supernaturale ac motus a Deo inspiratus praeparans ad amorem justitiae: falsa, temeraria, perniciosa, divinis donis injuriosa, alias damnata, contraria doctrinae concilii Tridentini, tum et communi Patrum sententiae, opus esse, juxta consuetum ordinem praeparationis ad justitiam, ut intret timor primo, per quem veniat charitas: timor medicamentum, charitas sanitas. (Ex S. August. in I. epist. Jo. cap. 4, tract. 9. In Jo. evang. tract. 41. num 10. Enarr. in psalm. 127. num. 7. Serm. 157. de verbis Apost., num. 13. Serm. 161. de verbis Apostoli, num. 8. Serm. 349. de charitate, num. 7.)