Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 318
De poena decedentium cum solo originali.
1389 26. Doctrina, quae velut fabulam Pelagianam explodit locum illum inferorum (quem limbi puerorum nomine fideles passim designant), in quo animae decedentium cum sola originali culpa poena damni citra poenam ignis puniantur; perinde ac si hoc ipso, quod, qui poenam ignis removent, inducerent locum illum et statum medium expertem culpae et poenae inter regnum Dei et damnationem aeternam, qualem fabulabantur Pelagiani: falsa, temeraria, in scholas catholicas injuriosa.
De sacramentis, ac primum de forma sacramentali cum adjuncta conditione.
1390 27. Deliberatio Synodi, quae praetextu adhaesionis ad antiquos canones in casu dubii Baptismatis propositum suum declarat de omittenda formae conditionalis mentione: temeraria, praxi, legi, auctoritati Ecclesiae contraria.
De participatione victimae in sacrificio missae.
1391 28. Propositio Synodi, qua, postquam statuit, Victimae participationem esse partem sacrificio essentialem, subjungit non tamen se damnare ut illicitas Missas illas, in quibus adstantes sacramentaliter non communicant; ideo quia isti participant, licet minus perfecte, de ipsa Victima, spiritu illam recipiendo; quatenus insinuat, ad sacrificii essentiam deesse aliquid in eo sacrificio, quod peragatur sive nullo adstante, sive adstantibus, qui nec sacramentaliter nec spiritualiter de Victima participant; et quasi damnandae essent ut illicitae Missae illae, in quibus, solo sacerdote communicante, nemo adsit, qui sive sacramentaliter sive spiritualiter communicet: falsa, erronea, de haeresi suspecta, eamque sapiens.
De ritus consecrationis efficacia.
1392 29. Doctrina Synodi, qua parte tradere instituens fidei doctrinam de ritu consecrationis, remotis quaestionibus scholasticis circa modum, quo Christus est in Eucharistia, a quibus parochos docendi munere fungentes abstinere hortatur, duobus his tantum propositis: 1. Christum post consecrationem