Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 321
praecedere faciat eos actus humiliationis et poenitentiae, qui fuerunt omni aetate ab Ecclesia commendati: redigere hos actus ad paucas orationes aut ad aliquod jejunium post jam collatam absolutionem, videtur potius materiale desiderium conservandi huic sacramento nudum nomen poenitentiae, quam medium illuminatum et aptum ad augendum illum ferrorem charitatis, qui debet praecedere absolutionem; longe quidem absumus ab improbanda praxi imponendi poenitentias etiam post absolutionem adimplendas: si omnia nostra bona opera semper adjunctos habent nostros defectus, quanto magis vereri debemus, ne plurimas imperfectiones admiserimus in difficillimo et magni momenti opere nostrae reconciliationis; quatenus innuit, poenitentias, quae imponuntur adimplendae post absolutionem, spectandas potius esse velut supplementum pro defectibus admissis in opere nostrae reconciliationis, quam ut poenitentias vere sacramentales et satisfactorias pro peccatis confessis; quasi, ut vera ratio Sacramenti, non nudum nomen servetur, oporteat de via ordinaria, ut actus humiliationis et poenitentiae, qui imponuntur per modum satisfactionis sacramentalis, praecedere debeant absolutionem: falsa, temeraria, communi praxi Ecclesiae injuriosa, inducens in errorem haereticali nota in Petro de Osma confixum.
De praevia necessaria dispositione pro admittendis poenitentibus ad reconciliationem.
36. Doctrina Synodi, qua, postquam praemisit, quando 1399 habebuntur signa non aequivoca amoris Dei dominantis in corde hominis, posse illum merito judicari dignum, qui admittatur ad participationem sanguinis Jesu Christi, quae fit in Sacramentis, subdit, supposititias conversiones, quae fiunt ver attritionem, nec efficaces esse solere nec durabiles; consequenter pastorem animarum debere insistere signis non aequivocis charitatis dominantis, antequam admittat suos poenitentes ad Sacramenta; quae signa, ut deinde tradit, pastor deducere poterit ex stabili cessatione a peccato, et ferrore in operibus bonis; quem insuper ferrorem charitatis perhibet velut dispositionem, quae debet praecedere absolutionem; sic intellecta, ut non solum contritio imperfecta, quae passim attritionis nomine donatur, etiam quae