Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 322
juncta sit cum dilectione, qua homo incipit diligere Deum tamquam omnis justitiae fontem, nec modo contritio charitate formata, sed et fervor charitatis dominantis, et ille quidem diuturno experimento per fervorem in operibus bonis probatus, generaliter et absolute requiratur, ut homo ad Sacramenta et speciatim poenitentes ad absolutionis beneficium admittantur: falsa, temeraria, quietis animarum perturbativa, tutae ac probatae in Ecclesia praxi contraria, Sacramenti efficaciae detrahens et injuriosa.
De auctoritate absolvendi.
1400 37. Doctrina Synodi, quae de auctoritate absolvendi accepta per ordinationem enuntiat, post institutionem diocesium et parochiarum conveniens esse, ut quisque judicium hoc exerceat super personas sibi subditas sive ratione territorii, sive jure quodam personali, propterea quod aliter confusio induceretur et perturbatio; quatenus post institutas dioceses et parochias enuntiat tantummodo, conveniens esse ad praecavendam confusionem, ut absolvendi potestas exerceatur super subditos; sic intellecta, tamquam ad validum usum hujus potestatis non sit necessaria ordinaria vel subdelegata illa jurisdictio, sine qua Tridentinum declarat, nullus momenti esse absolutionem a sacerdote prolatam: falsa, temeraria, perniciosa, Tridentino contraria et injuriosa, erronea.
1401 38. Item, doctrina, qua postquam Synodus professa est, se non posse non admirari illam adeo venerabilem disciplinam antiquitatis, quae (ut ait) ad Poenitentiam non ita facile et forte nunquam eum admittebat, qui post primum peccatum et primam reconciliationem relapsus esset in culpam, subjungit, per timorem perpetuae exclusionis a communione et pace, etiam in articulo mortis, magnum frenum illis injectum iri, qui parum considerant malum peccati et minus illud timent: contraria can. 13. concilii Nicaeni I, decretali Innocentii I. ad Exuperium Tolos., tum et decretali Caelestini I. ad episcopos Vienn. et Narbonen. provinciae, redolens pravitatem, quam in ea decretali sanctus Pontifex exhorret.