Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 16

episcopo: Accipe et commenda memoriae, et habeto potestatem imponendi manus super energumenum sive baptizatum sive catechumenum.

56* Can. 8. Lector cum ordinatur, faciat de illo verbum episcopus ad plebem, indicans ejus fidem et vitam atque ingenium. Post haec spectante plebe tradat ei codicem, de quo lecturus est, dicens ad eum: Accipe et esto lector verbi Dei, habiturus, si fideliter et utiliter impleveris officium, partem cum eis, qui verbum Dei ministraverunt.

57* Can. 9. Ostiarius cum ordinatur, postquam ab archidiacone instructus fuerit, qualiter in domo Dei debeat conversari, ad suggestionem archidiaconi tradat ei episcopus claves ecclesiae de altario, dicens: Sic age, quasi redditurus Deo rationem pro his rebus, quae his clavibus recluduntur.

58* Can. 10. Psalmista, id est cantor, potest absque scientia episcopi, sola jussione presbyteri officium suscipere cantandi, dicente sibi presbytero: Vide ut quod ore cantas, corde credas: et quod corde credis, operibus comprobes.

X. Innocentii I. decreta quaedam.

A. Ex epistola 6. ad Exsuperium Tolosanum. c. 7.

59 Qui vero libri recipiantur in canone, brevis annexus ostendit. Haec sunt, quae desiderata moneri voce voluisti: Moysi libri V, id est, Genesis, Exodi. Levitici, Numeri, Deuteronomii et Jesu Nave, Judicum I, Regnorum lib. IV, simul et Ruth, prophetarum libri XVI, Salomonis lib. V, Psalterium. Item historiarum, Job liber I, Tobi liber I, Esther I, Judith I, Machabaeorum II, Esdrae II, Paralipomenon libri II. Item Novi Testamenti: Evangeliorum Libri IV, Pauli apostoli epistolae XIV, epistolae Joannis III, epistolae Petri II, epistola Judae, epistola Jacobi, Actus Apostolorum, Apocalypsis Joannis.

B. Ex epistola 25. ad Decentium Eugubinum c. 3.

60 De consignandis vero infautibus manifestum est, non ab alio quam ab episcopo fieri licere. Nam presbyteri licet secundi sint sacerdotes, pontificatus tamen apicem non habent. Hoc autem pontificium solis deberi episcopis, ut vel consignent, vel Paracletum Spiritum tradant, non solum consuetudo ecclesiastica demonstrat, verum et illa lectio Actuum Apostolorum, quae