Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 15

dicum, Ruth, Regnorum libri quatuor, Paralipomenon libri duo, Job, Psalterium Davidicum, Salomonis libri quinque, Prophetarum duodecim libri, Esaias, Hieremias, Ezechiel, Daniel, Tobias, Judith, Esther, Esdrae libri duo, Machabaeorum libri duo. Novi autem Testamenti, Evangeliorum libri quatuor. Actus Apostolorum liber unus, Pauli Epistolae tredecim, ejusdem ad Hebraeos una, Petri duae, Joannis tres, Jacobi una, Judae una, Apocalypsis Joannis. Ita ut de confirmando isto canone transmarina Ecclesia consulatur. Liceat etiam legi passiones martyrum, cum anniversarii dies eorum celebrantur.

* IX. Concilii Carthaginensis IV. a 398. canones de ordinationibus.

Can. 2. Episcopus cum ordinatur, duo episcopi ponant 50* et teneant Evangeliorum codicem super caput et cervicem ejus, et uno super eum fundente benedictionem, reliqui omnes episcopi, qui adsunt, manibus suis caput ejus tangant.

Can. 3. Presbyter cum ordinatur, episcopo eum bene- 51* dicente, manum super caput ejus tenente, etiam omnes presbyteri, qui praesentes sunt, manus suas juxta manum episcopi super caput illius teneant.

Can. 4. Diaconus cum ordinatur, solus episcopus, qui 52* eum benedicit, manum super caput illius ponat, quia non ad sacerdotium, sed ad ministerium consecratur.

Can. 5. Subdiaconus cum ordinatur, quia manus im- 52* positionem non accipit, patenam de episcopi manu accipiat vacuam, et calicem vacuum. De manu vero archidiaconi urceolum cum aqua et mantile, et manutergium.

Can. 6. Acolythus cum ordinatur, ab episcopo quidem 54* doceatur, qualiter in officio suo agere debeat. Sed ab archidiacono accipiat ceroferarium cum cerco, ut sciat se ad accendenda ecclesiae luminaria mancipari. Accipiat et urceolum vacuum ad suggerendum vinum in eucharistiam sanguinis Christi.

Can. 7. Exorcista cum ordinatur, accipit de manu epi- 55* scopi libellum, in quo scripti sunt exorcismi, dicente sibi