Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 327
sacro Concilio Tridentino probatae laesiva, auctoritati et juribus Ecclesiae derogans.
57. Praescriptio Synodi, quae generaliter et indiscri- 1420 minatim velut abusum rejicit quamcunque dispensationem, ut plus quam unum residentiale beneficium uni eidem conferatur; item, in eo quod subjungit, certum sibi esse juxta Ecclesiae spiritum plus quam uno beneficio tametsi simplici neminem frui posse: pro sua generalitate, derogans moderationi Tridentini sess. 7. c. 5, et sess. 24. c. 17.
De Sponsalibus et Matrimonio.
58. Propositio, quae statuit, sponsalia proprie dicta 1421 actum mere civilem continere, qui ad Matrimonium celebrandum disponit, eademque civilium legum praescripto omnino subjacere; quasi actus disponens ad Sacramentum non subjaceat sub hac ratione juri Ecclesiae: falsa, juris Ecclesiae quoad effectus etiam e sponsalibus vi canonicarum sanctionum profluentes laesiva, disciplinae ab Ecclesia constitutae derogans.
59. Doctrina Synodi asserens, ad supremam civilem 1422 potestatem dumtaxat originarie spectare, contractui Matrimonii apponere impedimenta ejus generis, quae ipsum nullum reddunt dicunturque dirimentia; quod jus originarium praeterea dicitur cum jure dispensandi essentialiter connexum; subjungens, supposito assensu vel conniventia principum, potuisse Ecclesiam juste constituere impedimenta dirimentia ipsum contractum Matrimonii; quasi Ecclesia non semper potuerit ac possit in christianorum Matrimoniis jure proprio impedimenta constituere, quae Matrimonium non solum impediant, sed et nullum reddant quoad vinculum, quibus christiani obstricti teneantur etiam in terris infidelium, in eisdemque dispensare: canonum 3, 4, 9, 12. sessionis 24. Concilii Tridentini eversiva, haeretica.
60. Item rogatio Synodi ad potestatem civilem, ut e nu- 1423 mero impedimentorum tollat cognationem spiritualem atque illud, quod dicitur publicae honestatis, quorum origo reperitur in collectione Justiniani; tum ut restringat impedimentum affinitatis et cognationis, ex quacumque licita aut illicita conjunctione provenientis, ad quartum gradum juxta civilem computationem per lineam lateralem et obliquam;