Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 326
raria, ordinis pro ecclesiarum necessitate et commoditate inducti perturbativa, in disciplinam per canones et speciatim per Tridentini decreta probatam injuriosa.
1417 54. Item, quae velut turpem abusum notat, unquam praetendere eleemosynam pro celebrandis Missis et Sacramentis administrandis, sicut et accipere quemlibet proventum dictum stolae et generatim quodcunque stipendium et honorarium, quod suffragiorum aut cujuslibet parochialis functionis occasione offertur; quasi turpis abusus crimine notandi essent ministri Ecclesiae, dum secundum receptum et probatum Ecclesiae morem et institutum utuntur jure promulgato ab Apostolo accipiendi temporalia ab his, quibus spiritualia ministrantur: falsa, temeraria, ecclesiastici ac pastoralis juris laesiva, in Ecclesiam ejusque ministros injuriosa.
1418 55. Item, qua vehementer optare se profitetur, ut aliqua ratio inveniretur minutuli cleri (quo nomine inferiorum Ordinum clericos designat) a cathedralibus et collegiatis submovendi, providendo aliter (nempe per probos et provectioris aetatis laicos, congruo assignato stipendio) ministerio inserviendi Missis et aliis officiis velut acolythi etc., ut olim, inquit, fieri solebat, quando ejus generis officia non ad meram speciem pro majoribus Ordinibus suscipiendis redacta erant; quatenus reprehendit institutum, quo cavetur, ut minorum Ordinum functiones per eos tantum praestentur exerceanturve, qui in illis constituti adscriptive sunt (Concil. Prov. IV. Mediol.); idque ad mentem Tridentini (sess. 23. c. 17.), ut sanctorum Ordinum a diaconatu ad ostiariatum functiones ab apostolicis temporibus in Ecclesia laudabiliter receptae, et in pluribus locis aliquamdiu intermissae, juxta sacros canones revocentur, ne ab haereticis tamquam otiosae traducantur: suggestio temeraria, piarum aurium offensiva, ecclesiastici ministerii perturbativa, servandae quoad fieri potest in celebrandis mysteriis decentiae imminutiva, in minorum Ordinum munera et functiones, tum in disciplinam per canones et speciatim per Tridentinum probatam injuriosa, favens haereticorum in eam conviciis et calumniis.
1419 56. Doctrina, quae statuit, conveniens videri in impedimentis canonicis, quae proveniunt ex delictis in jure expressis, ullam unquam nec concedendam nec admittendam esse dispensationem: aequitatis et moderationis canonicae a