Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 332

De collationibus ecclesiasticis.

1439 76. Insectatio, qua Synodus scholasticam exagitat velu eam, quae viam aperuit inveniendis novis et inter se discordantibus systematibus quoad veritates majoris pretii, ademum adduxit ad probabilismum et laxismum; quatenus in scholasticam rejicit privatorum vitia, qui abuti ea potuerunt, aut abusi sunt: falsa, temeraria, in sanctissimos viros et doctores, qui magno catholicae religionis bono scholasticam excoluere, injuriosa, favens infestis in eam haereticorum conviciis.

1440 77. Item, in eo, quod subdit, mutationem formae regiminis ecclesiastici, qua factum est, ut ministri Ecclesiae in oblivionem venirent suorum jurium, quae simul sunt eorum obligationes, eo demum rem adduxisse, ut obliterari facere primitivas notiones ministerii ecclesiastici et sollicitudinis pastoralis; quasi per mutationem regiminis congruentem disciplinae in Ecclesia constitutae et probatae obliterari unquam potuerit et amitti primitiva notio ecclesiastici ministeri pastoralisve sollicitudinis: propositio falsa, temeraria, erronea

1441 78. Praescriptio Synodi de ordine rerum tractandarum in collationibus, qua, posteaquam praemisit, in quolibet articulo distinguendum id, quod pertinet ad fidem et ad essentiam religionis, ab eo, quod est proprium disciplinae, subjungit, in hac ipsa (disciplina) distinguendum, quod est necessarium aut utile ad retinendos in spiritu fideles, ab eo quod est inutile aut onerosius quam libertas filiorum novo foederis patiatur, magis vero ab eo, quod est periculosum aut noxium, utpote inducens ad superstitionem et materialismum; quatenus pro generalitate verborum comprehendat ei praescripto examini subjiciat etiam disciplinam ab Ecclesia constitutam et probatam, quasi Ecclesia, quae spiritu De regitur, disciplinam constituere posset non solum inutilem et onerosiorem quam libertas christiana patiatur, sed ei periculosam, noxiam, inducentem in superstitionem et materialismum: falsa, temeraria, scandalosa, perniciosa, piarum aurium offensiva, Ecclesiae ac Spiritui Dei, quo ipsa regitur, injuriosa, ad minus erronea.