Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 333
Convicia adversus aliquas sententias in scholis catholicis usque adhuc agitatas.
79. Assertio, quae conviciis et contumeliis insectatur 1442 sententias in scholis catholicis agitatas, et de quibus Apo- tolica Sedes nihil adhuc definiendum aut pronuntiandum ensuit: falsa, temeraria, in scholas catholicas injuriosa, de- sitae apostolicis constitutionibus obedientiae derogans.
De tribus regulis, fundamenti loco a synodo positis pro reformatione regularium.
80. Regula I, quae statuit universe et indiscriminatim: 1443 Statum regularem aut monasticum natura sua componi non posse cum animarum cura cumque vitae pastoralis muneribus, nec adeo in partem venire posse ecclesiasticae hierarchiae, quin ex adverso pugnet cum ipsiusmet vitae monasticae orincipiis: falsa, perniciosa, in sanctissimos Ecclesiae Patres et Praesules, qui regularis vitae instituta cum clericalis or- dinis muneribus consociarunt, injuriosa, pio, vetusto, probato Ecclesiae mori summorumque Pontificum sanctionibus con- traria: quasi monachi, quos morum gravitas et vitae ac- fidei institutio sancta commendat, non rite, nec modo sine religionis offensione, sed et cum multa utilitate Ecclesiae clericorum officiis aggregentur. (Ex S. Siricio epist. decret. ad Himerium Tarracon. c. 13. 1)
81. Item, in eo, quod subjungit, sanctos Thomam et 1444 Bonaventuram sic in tuendis adversus summos homines men- dicantium institutis versatos esse, ut in eorum defensionibus minor aestus, accuratio major desideranda fuisset; scanda- losa, in sanctissimos doctores injuriosa, impiis damnatorum auctorum contumeliis favens.
82. Regula II, Multiplicationem ordinum ac diversitatem 1445 naturaliter inferre perturbationem et confusionem, item, in eo quod praemittit, regularium fundatores, qui post mona- stica instituta prodierunt, ordines superaddentes ordinibus, reformationes reformationibus, nihil aliud effecisse, quam primariam mali causam magis magisque dilatare; intellecta de ordinibus et institutis a sancta Sede probatis, quasi di- stincta piorum munerum varietas, quibus distincti ordines ad- dicti sunt, natura sua perturbationem et confusionem parare