Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 335
V. Nulla foret admittenda distinctio monachos inter 1451 sive choro, sive ministeriis addictos; inaequalitas isthaec gravissimas omni tempore lites excitavit ac discordias, et a communitatibus regularium spiritum charitatis expulit;
VI. Votum perpetuae stabilitatis nunquam tolerandum; 1452 non illud norant veteres monachi, qui tamen Ecclesiae consolatio et christianismi ornamentum extiterunt; vota castitatis, paupertatis et obedientiae non admittentur instar communis et stabilis regulae. si quis ea vota, aut omnia, aut aliqua facere voluerit, consilium et veniam ab episcopo postulabit, qui tamen nunquam permittet, ut perpetua sint, nec anni fines excedent; tantummodo facultas dabitur ea renovandi sub iisdem conditionibus;
VII. Omnem episcopus habebit inspectionem in eorum 1458 vitam, studia, progressum in pietate; ad ipsum pertinebit monachos admittere et expellere, semper tamen accepto contubernalium consilio;
VIII. Regulares ordinum, qui adhuc remanent, licet 1454 sacerdotes. in hoc monasterium admitti etiam possent, modo in silentio et solitudine propriae sanctificationi vacare cuperent; quo casu dispensationi locus fieret in generali regula num. II. statuta, sic tamen, ne vitae institutionem sequantur ab aliis discrepantem, adeo ut non plus quam una aut ad summum duae in diem Missae celebrentur, satisque caeteris sacerdotibus esse debeat una cum communitate concelebrare.
Item pro reformatione monalium.
Vota perpetua usque ad annum 40. aut 45. non ad 1453 mittenda; moniales solidis exercitationibus, speciatim labori, addicendae, a carnali spiritualitate, qua pleraeque distinentur, avocandae; expendendum, utrum, quod ad ipsas altinet, satius foret monasterium in civitate relinqui.
Systema vigentis atque jam antiquitus probatae ac receptae disciplinae subversivum, perniciosum, constitutionibus apostolicis et plurium Conciliorum, etiam generalium, tum speciatim Tridentini sanctionibus oppositum et injuriosum, favens haereticorum in monastica vota et regularia instituta, stabiliori consiliorum evangelicorum professioni addicta, conviciis et calumniis.