Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 334
debeat: falsa, calumniosa, in sanctos fundatores eorumqui fideles alumnos, tum et in ipsos summos Pontifices injuriosa
1446 83. Regula III, qua, postquam praemisit, parvum corpus degens intra civilem societatem, quin vere sit parejusdem, parvamque monarchiam figit in statu, semper esse periculosum, subinde hoc nomine criminatur privata monasteria, communis instituti vinculo sub uno praesertim capite consociata, velut speciales totidem monarchias, civili republicae periculosas et noxias: falsa, temeraria, regularibus institutis a sancta Sede ad religionis profectum approbatis injuriosa, favens haereticorum in eadem instituta insectationibus et calumniis.
1) Adde Urbanum II. in Synodo Nemausen. 1096. can. 2, 3.
De systemate seu ordinationum complexione ducta ex allatis regulis et octo sequentibus articulis comprehensa, pro reformatione regularium
1447 84. Art. I. De uno dumtaxat ordine in Ecclesia retinendo, ac de seligenda prae caeteris regula Sancti Benedicti, cum ob sui praestantiam, tum ob praeclara illius ordinis merita; sic tamen, ut in his quae forte occurrentemporum conditioni minus congrua, instituta vitae ratio apud Portum - Regium lucem praeferat ad explorandum, quid addere, quid detrahere conveniat;
1448 II. Ne compotes fiant ecclesiasticae hierarchiae, qui se huic ordini adjunxerint; nec ad sacros Ordines promoveantur, praeterquam ad summum unus vel duo, initiandi tamquam curati vel capellani monasterii, reliquis in simplici laicorum ordine remanentibus;
1449 III. Unum tantum in unaquaque civitate admittendum monasterium, idque extra moenia civitatis in locis abditioribus et remotioribus collocandum;
1450 IV. Inter occupationes vitae monasticae pars sua labori manuum inviolate servanda, relicto tamen congruo tempore psalmodiae impendendo, aut etiam (si cui libuerit) litterarum studio; psalmodia deberet esse moderata, quia nimia ejus prolixitas parit praecipitantiam, molestiam, evagationem; quo plus auctae sunt psalmodiae, orationes, preces, tantundem peraequa proportione omni tempore imminutus fervor est sanctitasque regularium;