Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 18
distinctum esse ipsis duabus haeresibus, ratio manifesta declarat, quia Paulianistae in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti minime baptizant, et Novatiani iisdem nominibus tremendis venerandisque baptizant, nec apud istos de unitate potestatis divinae, hoc est, Patris et Filii et Spiritus Sancti quaestio aliquando mota est.“
Auctoritates Innocentii et Zosimi de peccato originali et gratia habes in epistola Coelestini N. XIII.
XI. Canones Concilii (Milevitani II. contra Pelagianos, ab Innocentio I. (ep. 30), et Concilii) plenarii Carthaginensis a. 418, a Zosimo per Tractoriam illam celeberrimam, in totum orbem missam, probati.
101
64 Placuit omnibus episcopis, qui fuerunt in hac sancta synodo, constituere haec, quae in praesenti concilio definita sunt.
65 Can. 1. Ut quicunque dicit, Adam primum hominem mortalem factum, ita, ut, sive peccaret, sive non peccaret, moreretur in corpore, hoc est de corpore exiret, non peccati merito, sed necessitate naturae, anathema sit.
Can. 2. Item placuit, ut quicunque parvulos recentes ab uteris matrum baptizandos negat, aut dicit in remissionem quidem peccatorum eos baptizari, sed nihil ex Adam trahere originalis peccati, quod regenerationis lavacro expietur, unde sit consequens, ut in eis forma baptismatis „in remissionem peccatorum“ non vera, sed falsa intelligatur, anathema sit. Quoniam non aliter intelligendum est quod ait Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt: nisi quemadmodum Ecclesia catholica ubique diffusa semper intellexit. Propter hanc enim regulam fidei etiam parvuli, qui nihil peccatorum in semetipsis adhuc committere potuerunt, ideo in peccatorum remissionem veraciter baptizantur, ut in eis regeneratione mundetur, quod generatione traxerunt.
[Additur hic in quibusdam codicibus:
66 Can. 3. Item placuit, ut si quis dicit, ideo dixisse Dominum: In domo Patris mei mansiones multae sunt, ut intelligatur, quia in regno coelorum erit aliquis medius, aut ullus alicubi locus, ubi beati vivant parvuli, qui sine baptismo ex hac vita migrarunt, sine quo in regnum coelorum, quod