Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 19
est vita aeterna, intrare non possunt, anathema sit. Nam eum Dominus dicat: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non intrabit in regnum coelorum; quis catholicus dubitet participem diaboli fore eum, qui cohaeres non meruit esse Christi? Qui enim dextra caret, sinistram procul dubio partem incurret.]
Can. 3. Item placuit, ut quicumque dixerit, gratiam 67 Dei, qua justificamur per Jesum Christum Dominum nostrum, ad solam remissionem peccatorum valere, quae jam commissa sunt, non etiam ad adjutorium, ut non committantur, anathema sit.
Can. 4. Item, quisquis dixerit, eandem gratiam Dei per 68 Jesum Christum Dominum nostrum propter hoc tantum adjuvare ad non peccandum, quia per ipsam nobis aperitur et revelatur intelligentia mandatorum, ut sciamus, quid appetere et quid vitare debeamus, non autem per illam nobis praestari, ut quod faciendum cognoverimus, etiam facere diligamus atque valeamus, anathema sit. Cum enim dicit Apostolus: Scientia inflat, charitas vero aedificat: valde impium est, ut credamus, ad eam, quae inflat, nos habere gratiam Christi: ad eam quae aedificat, non habere, cum sit utrumque donum Dei, et scire quid facere debeamus, et diligere ut faciamus; ut aedificante charitate scientia non possit inflare. Sicut autem de Deo scriptum est: Qui docet hominem scientiam, ita etiam scriptum est: Charitas ex Deo est.
Can. 5. Item placuit, ut quicumque dixerit: ideo nobis 69 gratiam justificationis dari, ut quod facere per liberum jubemur arbitrium, facilius possimus implere per gratiam; tanquam et si gratia non daretur, non quidem facile, sed tamen possimus etiam sine illa implere divina mandata, anathema sit. De fructibus enim mandatorum Dominus loquebatur ubi non ait: sine me difficilius potestis facere, sed ait: sine me nihil potestis facere.
Can. 6. Item placuit, quod ait S. Joannes Apostolus: 70 Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est: quisquis sic accipiendum putaverit, ut dicat propter humilitatem non oportere dici, nos non habere peccatum, non quia ita vere est, anathema sit. Sequitur enim Apostolus et adjungit: Si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis et justus est, qui dimittat