Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 343
B. Resolutio Congregationis generalis S. Officii a Gregorio XVI. approbata circa quaesita episcopi Vivariensis, d. 31. Aug. 1831.
Episcopus Vivariensis circa praecedens rescriptum et 1471 responsa Cardinalium subjecta sequentia dubia moverat:
1. „An praefatum judicium Sanctissimi Pontificis intelligendum sit ut verba ipsius sonant, et separatim a titulo legis principis, de quo Eminentissimi Cardinales loquuntur in his responsis, ita ut unice agatur de mutuo negotiatoribus facto.
2. An titulus ex lege principis, de quo Eminentissimi Cardinales, sic intelligendus sit, ut sufficiat legem principis declarare, licitum esse cuique convenire de lucro ex solo mutuo facto, sicut fit in codice civili Francorum, quin dicat se concedere jus tale lucrum percipiendi.“
Responsum sic sonat: „Provisum in decretis feriae IV., d. 18. Aug. 1830. atque dentur decreta.“
C. Responsum S. Romanae et universalis Inquisitionis ad dubium episcopi Nicaeensis d. 17. Jan. 1838.
Dubium proponebatur:
„An poenitentes, qui moderatum lucrum solo legis titulo 1472 dubia vel mala fide perceperunt, absolvi sacramentaliter possint, nullo imposito restitutionis onere, dummodo de patrato ob dubiam vel malam fidem peccato sincere doleant, et filiali obedientia parati sint stare mandatis sanctae Sedis.“
Responsum est: „Affirmative, dummodo parati sint stare mandatis sanctae Sedis.“
In eundem sensum responsum est a Sacra Poenitentiaria, 16. Sept. 1880, 14. Aug. 1831, 11. Nov. 1831, 11. Febr. 1832, 23. Nov. 1832, et S. Offic. in resolutione 31. Aug. 1831. approbata a Gregorio XVI.
CXIX. Ex Gregorii XVI. Encyclica d. 18. Cal. Sept. 1832., quae adversus Indifferentistas et Lamennaisium scripta sunt.
Alteram nunc persequimur causam malorum uberrimam, 1473 quibus afflictari in praesens comploramus Ecclesiam, indifferentismum scilicet, seu pravam illam opinionem, quae improborum fraude ex omni parte percrebuit, qualibet fidei professione aeternam posse animae salutem comparari, si mores ad recti honestique normam exigantur... Atque ex hoc putidissimo indifferentismi fonte absurda illa fluit ac erronea