Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 344

sententia seu potius deliramentum, asserendam esse ac vindicandam cuilibet libertatem conscientiae. Cui quidem pestilentissimo errori viam sternit plena illa atque immoderata libertas opinionum, quae in sacrae et civilis rei labem late grassatur, dictitantibus per summam impudentiam nonnullis, aliquid ex ea commodi in religionem promanare. At quae pejor mors animae, quam libertas erroris? inquiebat Augustinus (ep. 166). Freno quippe omni adempto, quo homines contineantur in semitis veritatis, proruente jam in praeceps ipsorum natura ad malum inclinata, vere apertum dicimus puteum abyssi, e quo vidit Joannes (Apoc. 9, 3.) ascendere fumum, quo obscuratus est sol, locustis ex eo prodeuntibus in vastitatem terrae . . .

1474 Neque lactiora et religioni et principatui ominari possemus ex eorum votis, qui Ecclesiam a regno separari, mutuamque imperii cum sacerdotio concordiam abrumpi discupiunt. Constat quippe, pertimesci ab impudentissimae libertatis amatoribus concordiam illam, quae semper rei et sacrae et civili fausta extitit ac salutaris . . .

1475 Eos imprimis affectu paterno complexi, qui ad sacras praesertim disciplinas et ad philosophicas quaestiones appulere, hortatores auctoresque iisdem sitis, ne solius ingenii sui viribus freti, imprudentes a veritatis semita in viam abeant impiorum. Meminerint Deum esse sapientiae ducem emendatoremque sapientium (Sap. 7, 15.), ac fieri non posse, ut sine Deo Deum discamus, qui per Verbum docet homines scire Deum (Iren. 1. 4. c. 10). Superbi seu potius insipientis hominis est, fidei mysteria, quae exsuperant omnem sensum, humanis examinare ponderibus nostraeque mentis rationi considere, quae naturae humanae conditione debilis est et infirma.

CXX. Gregorii XVI. Encyclica d. 7. Cal. Jul. 1834. ad episcopos Galliarum adversus Lamennais.

Cum Summus Pontifex litteris encyclicis d. 18. Cal. Sept. 1832, doctrinam Lamennaisii et ephemeridum dictarum l'Avenir damnasset, utpote quae ad tuendam Ecclesiae libertatem rebellionem plenamque Ecclesiae a regno separationem praedicaret, nonullaque absona de viribus rationis proferret; Lamennais quidem aliquatenus cedere visus est, paulo post vero libro infamem, cui titulus Paroles d'un croyant, edidit. Pontifex igitur hac in Encyclica librum damnat, conqueriturque