Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 345
vehementer, quod contra prioris Encyclicae doctrinam iteratis vicibus debitam principibus obedientiam impugnaverit, indifferentissimum omnimodamque libertatem conscientiae docuerit. Tunc de fide et ratione haec addit.
Caeterum lugendum valde est, quonam prolabantur hu- 1476 manae rationis deliramenta, ubi quis novis rebus studeat atque contra Apostoli monitum nitatur plus sapere quam oporteat sapere, sibique nimium praefidens veritatem quaerendam autumet extra catholicam Ecclesiam, in qua absque vel levissimo erroris coeno ipsa invenitur, quaeque idcirco columna ac firmamentum veritatis appellatur et est. Probe autem intelligitis, Venerabiles Fratres, nos hic loqui etiam de fallaci illo haud ita pridem invecto philosophiae systemate plane improbando, quo ex projecta et effrenata novitatum cupiditate veritas, ubi certo consistit, non quaeritur, sanctisque et apostolicis traditionibus posthabitis doctrinae aliae inanes, futiles, incertae, nec ab Ecclesia probatae adsciscuntur, quibus veritatem ipsam fulciri ac sustineri vanissimi homines arbitrantur.
CXXI. Gregorii XVI. Breve ad episcopos Bavariae de matrimoniis mixtis 27. Maji 1832.
Summo jugiter studio advigilavit Apostolica Sedes, ut 1477 Ecclesiae canones, qui nuptias catholicorum cum haereticis severe prohibent, religiose custodirentur. Et quamvis ad graviora evitanda scandala quandoque in aliquibus locis necesse fuerit, illicita hujusmodi matrimonia tolerare, non tamen praetermiserunt Romani Pontifices, omni qua possent, ratione providere, ut tunc etiam iis in locis fidelis populus edoceretur, quantum deformitatis et spiritualis periculi nuptiae illae prae se ferant, quantique propterea sceleris reus sit catholicus vir aut mulier, qui canonicas ea de re sanctiones violare praesumpserit. Quodsi interdum Romani ipsi Ponti- 1478 fices sanctissimum idem canonicum interdictum relaxarunt in peculiaribus casibus, id sane graves ob causas et aegre admodum fecerunt, suisque dispensationibus consueverunt adjicere conditionem expressam de praemittendis matrimonio debitis cautionibus, non modo ut conjux catholicus ab acatholico perverti non posset, quin potius ille teneri se seiret ad hunc pro viribus ab errore retrahendum, sed etiam ut