Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 348
reticos contrahendi, in quibus pars acatholica habeat viventem adhuc priorem conjugem, a quo divortio sejuncta fuerit. Nostis, Venerabiles Fratres, quanta ex divino jure sit firmitas matrimonialis vinculi, quod separari humana auctoritate non potest. Quare matrimonium mixtum in ejusmodi casibus non modo illicite fieret, sed nullum prorsus atque adulterinum foret; praeterquam si priores illae nuptiae, quas haeretica pars divortio dissolutas esse autumat, irritae omnino fuissent propter aliquod, quod illis vere obstiterit, canonicum dirimens impedimentum. Porro in postremo hoc casu non solum servanda erunt ea omnia, quae supra dicta sunt, sed cavendum insuper, ut novum ipsum matrimonium non permittatur, nisi postquam causa primi connubii ab haeretica parte jam antea initi cognita fuerit ecclesiastico judicio ad canonum normam exacto, quo connubium idem fuerit irritum declaratum.
CXXII. Instructio ad episcopos Bavariae 12. Sept. 1834. directa, sive uberior expositio praecedentium litterarum apostolicarum.
1483 Inprimis illud palam edicendum voluit Sanctitas sua, supradictas litteras nullam interpretationem seu declarationem suscipere posse, qua parte non modo commemorant sanctissimum illud nostrae religionis dogma, quod extra veram catholicam fidem nemo salvus esse potest, verum etiam statuunt, vel potius post antiquos canones explicant, catholicorum cum acatholicis nuptias tum ob flagitiosam communionem in rebus sacris, tum ob periculum subversionis catholici conjugis pravamque nasciturae sobolis institutionem illicitas prorsus ac vetitas esse . . .
1484 Post haec Sanctissimus Dominus Noster archiepiscopis et episcopis Bavarici regni significandum praecepit, litteras diei 27. Martii 1832. non ita esse intelligendas, quasi nempe eam omnino excludant tolerantiae rationem prudentiaeque oeconomiam, qua Apostolica Sedes ea mala patienter dissimulare consuevit, quae vel impediri prorsus nequeunt, vel si impediantur, gravioribus etiam incommodis facile aditum possent patefacere. Siquidem igitur ex temporum, locorum ac personarum conditione matrimonium acatholici viri cum catholica muliere et vicissim absque majoris mali scandalique periculo in religionis per-