Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 349

siciem interverti nullo modo possit: tunc sane ad majora lamna et scandala praecavenda abstinendum erit a catholico conjuge censuris in illum nominatim expressis corrigendo, mo vero tolerandum, ut a parocho catholico tum consuetae proclamationes fiant, omni tamen praetermissa mentione religionis illorum, qui nuptias sunt contracturi; tum etiam de actis proclamationibus litterae mere testimoniales concedantur, in quibus, si nullum adsit dirimens impedimentum, unice enuntietur, „nil praeter vetitum Ecclesiae ob impedimentum mixtae religionis matrimonio conciliando obstare,“ nullo adlito verbo, ex quo consensus seu approbationis vel levis suspicio sit oritura. Quodsi in Ecclesiae utilitatem et commune animarum bonum cedere posse dignoscatur, hujuscenodi nuptias quantumlibet illicitas et vetitas coram parocho catholico potius, quam coram ministro haeretico, ad quem partes facile confugere possent, celebrari, tunc ipse parochus catholicus aliusve sacerdos ejus vices agens poterit iisdem nuptiis materiali tantum praesentia, omni excluso ecclesiastico ritu, adesse, perinde ac si partes ageret meri testis sulgo qualificati seu auctorizabilis, ita scilicet, ut utriusque conjugis audito consensu, deinceps pro suo officio actum valide gestum in matrimoniorum librum referre queat.

Emanarunt etiam ab eodem fel. rec. Pontifice epistola ad prima 1486 tem et episcopos Hungariae de matrimoniis mixtis d. 50. Apr. 1841. et instructio ad eosdem eodem die emissa. Quarum praescripta eadem sunt ac in litteris et instructione ad episcopos Bavariae, nisi quod in instructione ad Hungaros addatur, mixta matrimonia in Hungaria et Transsilvania coram ministello haeretico contracta, quamvis illicita, tamen in illis partibus, inspectis peculiaribus circumstantiis, pro valilis habenda esse, „nisi tamen canonicum aliunde officiat dirimens impedimentum, seu in nuptiarum celebratione appositae fuerint conditiones substantiae matrimonii ex catholica doctrina repugnantes.“ Quoad haec ultima verba nota, Calvinistas in Transsilvania matrimonia contrahere sub conditione „quoad usque in sua honestate et puritate permanserit“. Ejusmodi matrimonium cum expressa illa conditione nullum esse, responsum est episcopis Transsilvanis d. 20. Maji 1754. S. Off. ad dubium episcopi Bosnensis „an sit validum matrimonium contractum inter catholicam et schismaticum cum intentione feodandi vel solvendi matrimonium“ d. 2. Oct. 1680. respondit: „Si ista sint feducta in pactum, seu cum ista conditione sint contracta matrimonia, sunt nulla: sin aliter, sunt valida.“ Eadem congregatio dicisione solemni d. 1. Aug. 1748, duo matrimonia in Transsilvania inter Calvinistas contracta sub conditione „quamdin permanseris in honestate conjugali vel si fidem thori servaveris“, nulla prorsus esse declaravit.