Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 353
CXXV. Decretum S. Inquisitionis approbatum a Gregorio XVI. de materia extremae Unctionis.
1. Feria 5. coram SS. die 13 Jan. 1611.
Sanctissimus D. N. D. Paulus V. in congregatione generali coram se habita praevio maturo examine et censura propositionis sequentis: „quod nempe sacramentum extremae Unctionis oleo episcopali benedictione non consecrato ministrari valide possit“ auditis DD. Cardinalium suffragiis declaravit, dictam propositionem esse temerariam et errori proximam.
2. Feria 4. die 14. Sept. 1842.
In congregatione generali habita in conventu S. Mariae 1495 supra Minervam coram Eminentissimis et Reverendissimis DD. S. R. E. Cardinalibus contra haereticam pravitatem Generalibus Inquisitoribus, proposito dubio, an in casu necessitatis parochus ad validitatem sacramenti extremae Unctionis ti possit oleo a se benedicto, iidem Eminentissimi decreterunt, negative ad formam decreti feriae V. coram SS. diei 3. Jan. 1611.
Eadem die et feria SS. D. N. D. Gregorius div. prov. P. XVI. in audientia assessori S. Officii impertita resolutionem Eminentissimorum approbavit.
CXXVI. Ex Pii IX. Encyclica ad Patriarchas, Primates, Archiepiscopos, Episcopos d. 9. Nov. 1846.
Noscitis, Venerabiles Fratres, infensissimos christiani 1496 hominis hostes, caeco quodam insanientis impietatis impetu nisere raptos, eo opinandi temeritate progredi, ut inaudita rorosus audacia aperientes os suum in blasphemias ad Deum (Apoc. 13, 6), palam publiceque edocere non erubescant, commentitia esse et hominum inventa sacrosancta nostrae eligionis mysteria, catholicae Ecclesiae doctrinam humanae ocietatis bono et commodis adversari, ac vel ipsum Christum et Deum ejurare non extimescant. Et quo facilius populis illudant, atque incautos praesertim et imperitos decipiant et in errores secum abripiant, sibi unis prosperitatis ias notas esse comminiscuntur, sibique philosophorum nomen rrogare non dubitant, perinde quasi philosophia, quae tota n naturae veritate investiganda versatur, ea respuere debeat,