Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 352

mus, ac in indicem librorum prohibitorum referri mandamus: hortantes et obtestantes in Domino Venerabiles Fratres Patriarchas, Archiepiscopos et Episcopos aliosque locorum Ordinarios, ut memores districti ac durissimi judicii, quod eis a pastorum principe fiet de instructione, regimine et custodia gregis ipsis commissi, nedum memoratos libros a scholis repellere, verum etiam proprias oves ab hujusmodi venenatis pascuis omni cura et sollicitudine avertere satagant.

CXXIV. Theses a Bautainio subscriptae 8. Sept. 1840.

Cum Bautain, presbyter ac professor Argentoratensis, doctrinas quasdam de ratione et fide, a communibus sententiis absonas, protulisset, ab episcopo suo monitus est, qui et pastoralem instructionem hac de re edidit. Gregorius XVI. Brevi d. 20. Dec. 1834. episcopi studium laudavit spemque expressit, fore ut sacerdos ille a suis opinionibus descisceret. Bautain, vir maximi caeteroquin meriti, laudabiliter se subjecit atque Reverendissimo Raess, Coadjutori tunc Argentoratensi, sequentes propositiones a se et sibi adhaerentibus subscriptas obtulit, quas ex gallico idiomate ad verbum translatas subjicimus.

1488 1. Ratiocinatio Dei existentiam cum certitudine probare valet. Fides, donum coeleste, posterior est revelatione; proindeque ad probandam Dei existentiam contra atheum allegari convenienter nequit. 1489 2. Revelatio Mosaica cum certitudine per traditionem oralem et scriptam synagogae et christianismi probatur. 1490 3. Revelationis christianae probatio ex miraculis Christi desumta, quae testium ocularium sensus mentesque percellebat, vim suam atque fulgorem quoad subsequentes generationes non amisit. Haec eadem probatio in traditione omnium christianorum orali et scripta reperire est. Qua duplici traditione illis demonstranda est, qui vel eam rejiciunt, vel quin admittant, requirunt. 1491 4. Non habemus jus ab incredulo requirendi, ut divini Salvatoris nostri resurrectionem admittat, priusquam certae probationes ipsi administratae fuerint: istaeque probationes ex eadem traditione per ratiocinationem deducuntur. 1492 5. Rationis usus fidem praecedit et ad eam hominem ope revelationis et gratiae conducit. 1493 6. Ratio cum certitudine authenticitatem revelationis, Judaeis per Moysen et christianis per Jesum Christum factae, probare valet.