Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 355

Sed quam multa, quam mira, quam splendida praesto 1499 sunt argumenta, quibus humana ratio luculentissime evinci omnino debet, divinam esse Christi religionem et omne dogmatum nostrorum principium radicem desuper ex caelorum Domino accepisse (Chrys. Hom. 1. in Is.), ac propterea nihil fide nostra certius, nihil securius, nihil sanctius extare, et quod firmioribus innitatur principiis. Haec scilicet fides vitae magistra, salutis index, vitiorum omnium expultrix ac virtutum foecunda parens et altrix, divini sui auctoris et consummatoris Christi Jesu nativitate, vita, morte, resurrectione, sapientia, prodigiis, vaticinationibus confirmata, supernae doctrinae luce undique refulgens ac coelestium divitiarum ditata thesauris, tot prophetarum praedictionibus, tot miraculorum splendore, tot martyrum constantia, tot Sanctorum gloria vel maxime clara et insignis, salutares proferens Christi leges ac majores in dies ex crudelissimis ipsis persecutionibus vires acquirens, universum orbem terra marique, a solis ortu usque ad occasum, uno Crucis vexillo pervasit, atque idolorum profligata fallacia, errorum depulsa caligine triumphatisque cujusque generis hostibus, omnes populos, gentes, nationes, utcunque immanitate barbaras ac indole, moribus, legibus, institutis diversas, divinae cognitionis lumine illustravit, atque suavissimo ipsius Christi jugo subjecit, annuntians omnibus pacem, annuntians bona. Quae certe omnia tanto divinae sapientiae ac potentiae fulgore undique collucent, ut cujusque mens et cogitatio vel facile 1500 intelligat, christianam fidem Dei opus esse. Itaque humana ratio ex splendissimis hisce aeque ac firmissimis argumentis clare aperteque cognoscens, Deum ejusdem fidei auctorem existere, ulterius progredi nequit, sed quavis difficultate ac dubitatione penitus abjecta atque remota, omne eidem fidei obsequium praebeat oportet, cum pro certo habeat, a Deo traditum esse, quidquid fides ipsa hominibus credendum et agendum proponit.

Cum Hermesiani haec Pontificis verba ita interpretari auderent, quasi Hermesii doctrinam confirmaret, ac coleret, Sanctissimus Dominus noster ad Ioannem archiepiscopum Coloniensem, postmodum S. R. E. Cardinalem de Geissel, litteras dedit d. 25. Juli 1847., quibus Gregorii XVI. Breve d. 26. Sept. 1835. et additum decretum S. Congregationis Indicis confirmavit atque Hermesii opera denuo reprobavit ac damnavit.