Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 356
CXXVII. Ex Pii IX. Allocutione habita in consistorio secreto die 27. Sept. 1852, quae matrimonium civile concernunt.
Republica Neogranatensis jam anno 1845. legem jurium Ecclesiae laesivam tulerat, quae Gregorii XVI. animadversionem meruit. Tantum vero abfuit, ut illius regionis moderatores pedem ab incoepta via retraherent, ut novis etiam decretis ordines religiosos vexarent, bona ecclesiastica saecularibus usibus vindicarent, episcopos invicta fide resistentes persequerentur, denique inducto civili matrimonio Sacramenti sanctitatem violarent. Quo factum est, ut Summus Pontifex publice sibi adversus iniquissimas illas leges reclamandum censuerit. Eandem de matrimonio civili doctrinam Summum Pontificem litteris d. 19. Sept. 1852. datis ad Sardiniae regem, in cujus regno eadem novatio inducenda erat, exposuisse, ephemerides tradiderunt.
1501 Nihil dicimus de alio illo decreto, quo matrimonii Sacramenti mysterio, dignitate, sanctitate omnino despecta, ejusque institutione et natura prorsus ignorata et eversa, atque Ecclesiae in Sacramentum idem potestate penitus spreta, proponebatur juxta jam damnatos haereticorum errores atque adversus catholicae Ecclesiae doctrinam, ut matrimonium tamquam civilis tantum contractus haberetur, et in variis casibus divortium proprie dictum sanciretur omnesque matrimoniales causae ad laica deferrentur tribunalia et ab illis judicarentur: cum nemo ex catholicis ignoret aut ignorare possit, matrimonium esse vere et proprie unum ex septem evangelicae legis Sacramentis a Christo Domino institutum, ac propterea inter fideles matrimonium dari non posse, quin uno eodemque tempore sit Sacramentum, atque idcirco quamlibet aliam inter Christianos viri et mulieris praeter Sacramentum conjunctionem, cujuscunque etiam civilis legis vi factam, nihil aliud esse nisi turpem atque exitialem concubinatum ab Ecclesia tantopere damnatum, ac proinde a conjugali foedere Sacramentum separari nunquam posse, et omnino spectare ad Ecclesiae potestatem ea omnia decernere, quae ad idem matrimonium quovis modo possunt pertinere.
CXXVIII. Definitio Immaculatae Conceptionis B. M. V.
Ex Bulla „Ineffabilis Deus“ d. 10. Dec. 1854, qua SS. D N. Pius IX. definitionem Immaculatae Conceptionis flagitante et applaudente toto orbe catholico die 8. Dec. 1854. sequentibus verbis enunciatam promulgavit.