Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 360
rius inquirendo progredi nefas est. Ceterum prout charitatis ratio postulat, assiduas fundamus preces, ut omnes quaquaversus gentes ad Christum convertantur, communique hominum saluti pro viribus inserviamus, neque enim abbreviata est manus Domini, gratiaeque coelestis dona nequaquam illis defutura sunt, qui hac luce recreari sincero animo velint et postulent. Hujusmodi veritates defigendae altissime sunt fidelium mentibus, ne falsis corrumpi queant doctrinis eo spectantibus, ut religionis foveant indifferentiam, quam ad exitium animarum serpere latius videmus ac roborari.
CXXX. Theses contra Traditionalismum.
Istae theses decreto S. C. Indicis d. 11. Junii 1855., a. SS. D. N. Pio IX. 15. Jun. approbato, propositae sunt subscribendae D. Bonnetty, auctori Ephemeridum: Annales de philosophie chrétienne.
1659 1505 1. Etsi fides sit supra rationem, nulla tamen vera dissensio, nullum dissidium inter ipsas inveniri unquam potest, cum ambae ab uno eodemque immutabili veritatis fonte, Deo optimo maximo, oriantur, atque ita sibi mutuam opem ferant. (Encycl. PP. Pii IX. 9. Nov. 1846.) 1506 2. Ratiocinatio Dei existentiam, animae spiritualitatem, hominis libertatem cum certitudine probare potest. Fides posterior est revelatione, proindeque ad probandum Dei existentiam contra atheum, ad probandum animae rationalis spiritualitatem ac libertatem contra naturalismi ac fatalismi sectatorem allegari convenienter nequit (Prop. subscript. a. Bautainio 8. Sept. 1840.) 1507 3. Rationis usus fidem praecedit et ad eam hominem ope revelationis et gratiae conducit (Prop. subscript. a. Bautainio 8. Sept. 1840). 1652 1508 4. Methodus, qua usi sunt D. Thomas, D. Bonaventura et alii post ipsos scholastici non ad rationalismum ducit, neque causa fuit, cur apud scholas hodiernas philosophia in naturalismum et pantheismum impingeret. Proinde non licet in crimen doctoribus et magistris illis vertere, quod methodum hanc, praesertim approbante vel saltem tacente Ecclesia, usurpaverint (Prop. contradict. propositionibus passim ex D. Bonnetty desumptis).