Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 361
CXXXI. Pii PP. IX. Breve de libris et doctrina Guentheri ad Cardinalem archiepiscopum Coloniensem d. 15. Jun. 1857.
Opera Antonii Guenther decreto S. C. Indicis d. 8. Januarii 1857, promulgato d. 17. Februarii 1857, a Summo Pontifice approbato, confixa sunt, cui decreto auctor laudabiliter se subjecit. Cum autem quidam Guentheri asseclae inde, quod in generali illa damnatione sententiae singillatim non notarentur, ansam sumerent, ut sibi in iis persistere licere autumarent, Summus Pontifex litteris ad Cardinalem archiepiscopum Coloniensem datis errores Guentheri his verbis singillatim notavit.
Etenim non sine dolore apprime noscimus, in iisdem 1509 1655 operibus erroneum, ac perniciosissimum, et ab hac Apostolica Sede saepe damnatum rationalismi systema ampliter dominari; itemque noscimus, in iisdem libris ea inter alia non pauca legi, quae a catholica fide sinceraque explicatione de unitate Divinae substantiae in Tribus distinctis sempiternisque Personis non minimum aberrant. In compertis pariter habemus, neque meliora neque accuratiora esse, quae traduntur de sacramento Verbi incarnati, deque unitate divinae Verbi personae in duabus naturis divina et humana. Noscimus, iisdem libris laedi catholicam sententiam ac doctrinam de homine, qui corpore et anima ita absolvatur, ut anima eaque rationalis sit vera per se atque immediata corporis forma. Neque ignoramus, ea iisdem libris doceri et statui, quae catholicae doctrinae de suprema Dei libertate a quavis necessitate soluta in rebus procreandis plane adversantur. Atque illud etiam vel maxime improbandum ac damnandum, 1510 quod Guentherianis libris humanae rationi et philosophiae, quae in religionis rebus non dominari, sed ancillari omnino debent, magisterii jus temere attribuatur, ac propterea omnia perturbentur, quae firmissima manere debent tum de distinctione inter scientiam et fidem, tum de perenni fidei immutabilitate, quae una semper atque eadem est, dum philosophia humanaeque disciplinae neque semper sibi constant neque sunt a multiplici errorum varietate immunes. Accedit, 1511 nec ea sanctos patres reverentia haberi, quam Conciliorum canones praescribunt quamque splendidissima Ecclesiae lumina omnino promerentur, nec ab iis in catholicas scholas dicteriis abstineri, quae recolendae memoriae Pius VI. Decessor Noster solemniter damnavit. Neque silentio praeteribimus, 1512