Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 20
nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate. Ubi satis apparet, hoc non tantum humiliter, sed etiam veraciter dici. Poterat enim Apostolus dicere: Si dixerimus, quia non habemus peccatum, nos ipsos extollimus, et humilitas in nobis non est. Sed cum ait: nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est: satis ostendit, cum qui se dixerit non habere peccatum, non verum loqui, sed falsum.
71 Can. 7. Item placuit, ut quicunque dixerit, in oratione dominica ideo dicere sanctos: Dimitte nobis debita nostra, ut non pro seipsis hoc dicant, quia non est eis jam necessaria ista petitio, sed pro aliis qui sunt in suo populo peccatores, et ideo non dicere unumquemque sanctorum: Dimitte mihi debita mea, sed: dimitte nobis debita nostra, ut hoc pro aliis potius quam pro se justus petere intelligatur, anathema sit. Sanctus enim et justus erat Apostolus Jacobus, cum dicebat: In multis enim offendimus omnes. Nam quare additum est „omnes“, nisi ut ista sententia conveniret et Psalmo ubi legitur: Ne intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Et in oratione sapientissimi Salomonis: Non est homo qui non peccet. Et in libro sancti Job: In manu omnis hominis signat, ut sciat omnis homo infirmitatem suam. Unde etiam Daniel sanctus et justus cum in oratione pluraliter diceret: peccavimus, iniquitatem fecimus, et caetera quae ibi veraciter et humiliter confitetur, ne putaretur, quemadmodum quidam sentiunt, haec non de suis, sed de populi sui potius dixisse peccatis, postea dixit: Cum orarem et confiterer peccata mea et peccata populi mei Domino Deo nostro, noluit dicere: peccata nostra, sed: populi sui dixit, et sua, quia futuros istos, qui tam male intelligerent, tamquam propheta praevidit.
72 Can. 8. Item placuit, ut quicunque ipsa verba dominicae orationis, ubi dicimus: dimitte nobis debita nostra, ita volunt a sanctis dici, ut humiliter hoc, non veraciter dicatur, anathema sit. Quis enim ferat orantem et non hominibus, sed ipsi Domino mentientem, qui labiis sibi dimitti dicit velle, et corde dicit, quae sibi dimittantur, debita non habere?