Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 363

4. Congenita Dei tanquam entis simpliciter notitia om- 1519 em aliam cognitionem eminenti modo involvit, ita ut per eam omne ens, sub quocunque respectu cognoscibile est, simplicite cognitum habeamus.

5. Omnes aliae ideae non sunt nisi modificationes ideae, 1520 qua Deus tanquam ens simpliciter intelligitur.

6. Res creatae sunt in Deo tanquam pars in toto, non 1521 quidem in toto formali, sed in toto infinito, simplicissimo, quod suas quasi partes absque ulla sua divisione et diminutione extra se ponit.

7. Creatio sic explicari potest: Deus ipso actu speciali, 1522 quo se intelligit et vult tanquam distinctum a determinata creatura, hominem v. g., creaturam producit.

1665

Fer. 4. die 18. Septembris 1861.

In congregatione generali habita in conventu S. M. 1523 sup. Minervam coram Eminentissimis et Reverendissimis DD. S. R. E. Cardinalibus contra haereticam pravitatem in tota republica christiana Inquisitoribus Generalibus iidem Eminentissimi et Reverendissimi DD. praehabito voto DD. Consultorum omnibus et singulis propositionibus superius enunciatis mature perpensis proposito dubio responderunt — Negative.

CXXXIV. Ex epistola Pii PP. IX. ad archiepiscopum Monacensem et Frisingensem d. 11. Dec. 1862.

1666

Gravissimas inter acerbitates, quibus undique premimur, 1524 in hac tanta temporum perturbatione et iniquitate vehementer dolemus, cum noscamus, in variis Germaniae regionibus reperiri nonnullos catholicos etiam viros, qui sacram theologiam ac philosophiam tradentes minime dubitant quamdam inauditam adhuc in Ecclesia docendi scribendique libertatem inducere, novasque et omnino improbandas opiniones palam publiceque profiteri et in vulgus disseminare. Hinc non levi moerore affecti fuimus, Venerabilis Frater, ubi tristissimus ad Nos venit nuntius, presbyterum Jacobum Frohschammer in ista Monacensi Academia philosophiae doctorem hujusmodi docendi scribendique licentiam prae ceteris adhibere, eumque suis operibus in lucem editis perniciosissimos tueri errores. Nulla igitur interposita mora, Nostrae Congregationi