Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 362
in Guentherianis libris vel maxime violari sanam loquendi formam, ac si liceret verborum Apostoli Pauli oblivisci (2. Tim. 1. 13.) aut horum, quae gravissime monuit Augustinus: „Nobis ad certam regulam loqui fas est, ne verborum licentia etiam de rebus, quae his significantur, impiam gignat opinionem“ (de Civit. Dei lib. 10. cap. 23).
CXXXII. Ex Pii PP. IX. Brevi ad episcopum Wratislaviensem de erroribus Guentheri et scholae Guentherianae d. 30. Mart. 1857.
1655 1513 Et re sane vera, quod non sine paterni animi Nostri dolore significamus, neque pauca neque levia in commemoratis libris reperiuntur, quae tum verbis tum rebus a catholica veritate non minimum discedunt. Quo quidem numero ea praesertim censentur, quae auctor tuetur et affirmat de augustissima Trinitate, de sacramento Dominicae Incarnationis, de rerum creatione, de habitu philosophiae ac theologiae, scientiae ac fidei. Neque enim satis intellexit, philosophiae esse, in iis, quae ad religionem pertinent, non dominari, sed ancillari, non praescribere quid credendum sit, sed rationabili obsequio amplecti, neque altitudinem scrutari 1514 mysteriorum Dei, sed illam pie humiliterque revereri. Immo neque satis intellexit, quantopere deferendum sit venerandae sanctissimorum Patrum auctoritati, et quo studio cavendum, ne profanae novitatis amore tuta illorum vestigia deserantur, et gravissimi diffundantur errores. 1515 1516 1. Immediata Dei cognitio, habitualis saltem, intellectui humano essentialis est, ita ut sine ea nihil cognoscere possit: siquidem est ipsum lumen intellectuale. 1517 2. Esse illud, quod in omnibus et sine quo nihil intelligimus, est esse divinum. 1518 3. Universalia a parte rei considerata a Deo realiter non distinguuntur.
CXXXIII. Propositiones a S. Inquisitione damnatae.
1659 A Sanctae Romanae et Universalis Inquisitionis Congregatione postulatum est, utrum sequentes propositiones tuto tradi possint.
1516 1. Immediata Dei cognitio, habitualis saltem, intellectui humano essentialis est, ita ut sine ea nihil cognoscere possit: siquidem est ipsum lumen intellectuale. 1517 2. Esse illud, quod in omnibus et sine quo nihil intelligimus, est esse divinum. 1518 3. Universalia a parte rei considerata a Deo realiter non distinguuntur.