Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 376

10. Mart. 1791. 6) Clement. XII. „In eminenti.“ Benedict. XIV. „Providas Romanorum.“ Pii VII. „Ecclesiam.“ Leonis XII. „Quo graviora.“

CXXXVIII. Syllabus complectens praecipuos nostrae aetatis errores qui notantur in Allocutionibus consistorialibus, in Encyclicis aliisque apostolicis litteris sanctissimi domini nostri Pii Papae IX.

§ I. Pantheismus, Naturalismus et Rationalismus absolutus.

1548 1. Nullum supremum, sapientissimum, providentissimumque Numen divinum existit, ab hac rerum universitate distinctum, et Deus idem est ac rerum natura et iccirco immutationibus obnoxius, Deusque reapse fit in homine et mundo, atque omnia Deus sunt et ipsissimam Dei habent substantiam; ac una eademque res est Deus cum mundo, et proinde spiritus cum materia, necessitas cum libertate, verum cum falso, bonum cum malo, et iustum cum iniusto.

Alloc. Maxima quidem 9. iunii 1862.

1549 2. Neganda est omnis Dei actio in homines et mundum.

Alloc. Maxima quidem 9. iunii 1862.

1550 3. Humana ratio, nullo prorsus Dei respectu habito, unicus est veri et falsi, boni et mali arbiter, sibi ipsi est lex et naturalibus suis viribus ad hominum ac populorum bonum curandum sufficit.

Alloc. Maxima quidem 9. iunii 1862.

1551 4. Omnes religionis veritates ex nativa humanae rationis vi derivant; hinc ratio est princeps norma qua homo cognitionem omnium cuiuscumque generis veritatum assequi possit ac debeat.

Epist. encycl. Qui pluribus 9. novembris 1846.

Epist. encycl. Singulari quidem 17. martii 1856.

Alloc. Maxima quidem 9. iunii 1862.

1552 5. Divina revelatio est imperfecta et iccirco subiecta continuo et indefinito progressui qui humanae rationis progressioni respondeat.

Epist. encycl. Qui pluribus 9. novembris 1846.

Alloc. Maxima quidem 9. iunii 1862.

1553 6. Christi fides humanae refragatur rationi; divinaque revelatio non solum nihil prodest, verum etiam nocet hominis perfectioni.