Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 377

Epist. encycl. Qui pluribus 9. novembris 1846.

Alloc. Maxima quidem 9. iunii 1862.

7. Prophetiae et miracula in sacris Litteris exposita et 1554 narrata sunt poetarum commenta, et christianae fidei mysteria philosophicarum investigationum summa; et utriusque Testamenti libris mythica continentur inventa; ipseque Jesus Christus est mythica fictio.

Epist. encycl. Qui pluribus 9. novembris 1846.

Alloc. Maxima quidem 9. iunii 1862.

§ II. Rationalismus moderatus.

8. Quum ratio humana ipsi religioni aequiparetur, iccirco 1555 theologicae disciplinae perinde ac philosophicae tractandae sunt.

Alloc. Singulari quadam perfusi 9. decembris 1854.

9. Omnia indiscriminatim dogmata religionis christianae 1556 sunt obiectum naturalis scientiae seu philosophiae; et humana ratio historice tantum exculta potest ex suis naturalibus viribus et principiis ad veram de omnibus etiam reconditioribus dogmatibus scientiam pervenire, modo haec dogmata ipsi rationi tamquam obiectum proposita fuerint.

Epist. ad Archiep. Frising. Gravissimas 11. decembris 1862.

Epist. ad eumdem Tuas libenter 21. decembris 1863.

10. Quum aliud sit philosophus, aliud philosophia, ille 1557 ius et officium habet se submittendi auctoritati, quam veram ipse probaverit; at philosophia neque potest, neque debet, ulli sese submittere auctoritati.

Epist. ad Archiep. Frising. Gravissimas 11. decembris 1862.

Epist. ad eumdem Tuas libenter 21. decembris 1863.

11. Ecclesia non solum non debet in philosophiam un-1558 quam animadvertere, verum etiam debet ipsius philosophiae tolerare errores, eique relinquere ut ipsa se corrigat.

Epist. ad Archiep. Frising. Gravissimas 11. decembris 1862.

12. Apostolicae Sedis, Romanarumque Congregationum 1559 decreta liberum scientiae progressum impediunt.

Epist. ad Archiep. Frising. Tuas libenter 21. decembris 1863.

13. Methodus et principia, quibus antiqui Doctores 1560 scholastici Theologiam, excoluerunt, temporum nostrorum necessitatibus scientiarumque progressui minime congruunt.

Epist. ad Archiep. Frising. Tuas libenter 21. decembris 1863.