Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 401

CXL. Decisio S. Inquisitionis quoad explicationem trans- substantiationis sub d. 7. Julii 1875.

Quaesitum erat: „Utrum tolerari possit explicatio trans- substantiationis in ss. Eucharistiae sacramento, quae sequen- tibus propositionibus comprehendatur:

1. Sicut formalis ratio hypostaseos est per se esse, 1684 seu per se subsistere, ita formalis ratio substantiae est in se esse, et actualiter non sustentari in alio tanquam primo subjecto; probe enim ista duo discernenda sunt: esse per se (quae est formalis ratio hypostaseos), et esse in se (quae est formalis ratio substantiae).

2. Quare sicut natura humana in Christo non est hypo- 1685 stasis, quia non per se subsistit, sed est assumpta ab hypo- stasi superiori divina, ita substantia finita ex. gr. substantia panis, desinit esse substantia, eo solum, et absque alia sui mutatione, quod in alio supernaturaliter sustentatur, ita ut jam non in se sit, sed in alio ut in primo subjecto.

3. Hinc transsubstantiatio seu conversio totius sub- 1686 stantiae panis in substantiam corporis Christi Domini nostri, explicari potest hac ratione, quod corpus Christi, dum fit substantialiter praesens in eucharistia, sustentat naturam panis, quae hoc ipso et absque alia sui mutatione desinit esse substantia, quia jam non est in se, sed in alio susten- tante; adeoque manet quidem natura panis, sed in ea cessat formalis ratio substantiae; et ideo non duae sunt substantiae, sed una sola, nempe corporis Christi.

4. Igitur in Eucharistia manent materia et forma ele- 1687 mentorum panis; verum jam in alio supernaturaliter existentes, rationem substantiae non habent, sed habent rationem super- naturalis accidentis, non quasi ad modum naturalium acci- dentium afficerent corpus Christi, sed eo dumtaxat quod a corpore Christi modo, quo dictum est, sustentantur.“

Sacra Congregatio respondit: „Doctrinam transsubstantia- tionis, prout hic exponitur, tolerari non posse.“