Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 402
CXLI. Responsum S. Inquisitionis de conferendo haereticis baptismo.
1688 Fer. VI., 20. Novembris 1878 Emi Patres Inquisitores Generales proposito dubio: An baptismus sub conditione conferri debeat haereticis, qui se convertunt ad religionem catholicam, a quocunque loco proveniant et ad quamcunque sectam pertineant? responderunt:
„Negative. Sed in conversione haereticorum, a quocunque loco et a quacunque secta venerint, inquirendum de validitate baptismi in haeresi suscepti. Instituto igitur in singulis casibus examine, si compertum fuerit, aut nullum, aut nulliter collatum fuisse, baptizandi sunt absolute. Si autem pro tempore et locorum ratione, investigatione peracta, nihil sive pro validitate, sive pro invaliditate detegatur, aut adhuc probabile dubium de baptismi validitate supersit, tum sub conditione secreto baptizentur. Demum si constiterit validum fuisse, recipiendi erunt tantummodo ad abjurationem seu professionem fidei.“
CXLII. Responsum S. Congreg. S. R. U. Inquisitionis quoad craniotomiam datum 31. Maji 1889 ad Archiepiscopum Lugdunensem.
1889 1689 Illme et Rme Domine. Emi Patres mecum Inquisitores generales in Congregatione habita feria IV. die 28. labentis Maji, ad examen revocarunt dubium ab Eminentia Tua propositum: „An tuto doceri possit in scholis catholicis, licitam esse operationem chirurgicam, quam craniotomiam appellant, quando scilicet, ea ommissa, mater et infans perituri sint, ea econtra admissa, salvanda sit mater, infante pereunte?“ — Ac omnibus diu et mature perpensis, habita quoque ratione eorum quae hac in re a peritis catholicis viris conscripta ac ab Eminentia Tua huic Congregationi transmissa sunt, respondendum esse duxerunt: „Tuto doceri non posse.“ Quam responsionem Sanctissimus Dominus Noster in audientia ejudem feriae ac diei plene confirmavit.
R. Card. Monaco.