Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 429
SUPPLEMENTUM.
CIL. Zephirini dictum de absolutione gravium peccatorum. 1778
Ego et moechiae et fornicationis delicta poenitentia functis dimitto.
CL. Professio fidei a schismaticis Cornelio papae (a. 251) 1779
Nos Cornelium episcopum sanctissimae ecclesiae catholicae, electum a Deo omnipotente et Christo domino nostro scimus; nos errorem nostrum confitemur; imposturam passi sumus; circumventi sumus perfidia et loquacitate captiosa; nam tametsi videbamur quasi quandam communicationem cum schismatico et haeretico homine habuisse, cor tamen nostrum semper in ecclesia fuit; nec enim ignoramus, unum Deum esse et unum Christum esse dominum, quem confessi sumus, unum sanctum spiritum, unum episcopum in catholica ecclesia esse debere.
CLI. Felicis papae declaratio de incarnatione (fragmentum). 1780
De verbi autem incarnatione et fide credimus in dominum nostrum Jesum Christum ex virgine Maria natum, quod ipse est sempiternus Dei filius et verbum, non autem homo a Deo assumptus, ut alius sit ab illo; neque enim hominem assumsit Dei Filius, ut alius ab eo existat, sed cum perfectus Deus esset, factus est simul et homo perfectus ex virgine incarnatus.
CLII. Siricii papae de perpetua virginitate Mariae (epist. ad Anysium.)
Sane non possumus negare de Mariae filiis jure re-1781 prehensum, meritoque vestram sanctitatem abhorruisse, quod ex eodem utero virginali, ex quo secundum carnem Christus natus est, alius partus effusus sit. Neque enim elegisset
384-398)
91