Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 430
Dominus Jesus nasci per virginem, si eam judicasset tam incontinentem fore, ut illud genitale Dominici corporis, illam aulam regis aeterni concubitus humani semine coinquinaret. Qui enim hoc adstruit, nihil aliud nisi perfidiam Judaicam adstruit, qui dicunt eum non potuisse nasci ex virgine. Nam si hanc accipiant a sacerdotibus auctoritatem, ut videatur Maria partus fudisse plurimos, majore studio veritatem fidei expugnare contendunt.
CLIII. Dionysii Papae epistolae II. adversus Sabellianos fragmentum.
48 1782 Jamvero aequum fuerit adversus illos disputare, qui augustissimam Dei Ecclesiae praedicationem, monarchiam in tres quasdam virtutes ac separatas hypostases tresque divinitates dividunt, discindunt, destruuntque. Audivi enim quosdam ex his, qui apud vos divinum verbum praedicant et docent, hujus opinionis magistros esse, qui quidem ex diametro, ut ita loquar, Sabellii sententiae adversantur. Illius enim in eo consistit impietas, quod dicat Filium esse Patrem et vicissim; illi autem tres deos quodammodo praedicant, cum sanctam unitatem in tres diversas hypostases inter se omnino separatas dividunt. Necesse est enim divinum Verbum Deo universorum esse unitum, et Spiritum Sanctum in Deo manere et habitare, ac denique divinam Trinitatem in unum quasi in quendam verticem (Deum universorum omnipotentem dico) reduci et colligi. Nam futilis Marcionis doctrina, quae monarchiam in tria principia secat et dividit, diabolica sane est, non autem verorum Christi discipulorum, vel eorum quibus Salvatoris disciplina placet. Hi enim Trinitatem non ignorant in divina Scriptura praedicari, tres autem esse deos nec in veteri nec 49 1784 in novo Testamento doceri. Non minus etiam illi culpandi sunt, qui Filium opus esse existimant, et Dominum factum esse sentiunt, quasi videlicet unum esset ex his quae vere facta sunt, cum divina Scriptura illum genitum esse, ut eidem convenit congruitque, non autem formatum et factum esse testatur. Non levis igitur, sed summa est impietas, Dominum aliquo modo manufactum dicere. Nam si factus est Filius, fuit aliquando, cum non esset: atqui fuit semper, si utique sit in Patre, ut ipse declarat, et si Christus ipsum sit Verbum, sapientia et virtus. Haec siquidem Christum esse, divinae