Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 440
clesiam, ut matrimonium fiat inter eos; et quamvis unus vel ambo dicant, quod nolunt inter se matrimonialiter copulari, tamen matrimonium fit inter eos in facie ecclesiae.
1833 102. Quod apud Armenos, si post matrimonium contractum etiam carnali copula subsecuta et prole suscepta, viro non placeat uxor vel de converso . . . (data pecunia) episcopus seu sacerdos separat dictum matrimonium, et dat licentiam alteri nubendi etiam tum altero coniuge invito.
1834 103. Quod apud Armenos multi sunt, qui habent multas uxores simul, (in variis locis). In locis etiam propriis manentes multi sunt, qui duas uxores viventes simul habent, quarum unam accipiunt post aliam, etiam in facie ecclesiae talia matrimonia facientes.
1835 105. Dicunt (Armeni) quod vita aeterna etiam in illis, qui ibunt ad paradisum caelestem, non consistit in Dei visione faciali et fruitione, quia Dei essentia a nulla creatura unquam videbitur, sed solum claritas eius.
1836 108. Quod aliqui dixerunt, quod sicut bestiae in morte exspirant et sic moriuntur, ita et homines . . . nec homines postquam mortui fuerint, unquam resurgent.
1837 109. Quod apud Armenos nullus punitur de quocunque errore, quem teneat.