Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 439

74. Quod apud Armenos maioris Armeniae non sit imago 1824 Crucifixi, nec aliae imagines tenentur Sanctorum.

82. Quod quando aliqui communicare debent per sacer- 1825 dotem, fit confessio generalis, dicendo genera peccatorum non descendendo ad aliquod peccatum singulare; et postea populus reiterat dictam confessionem: in secreto tamen raro, vel nunquam aliquis Armenus confitetur peccata sua sacerdoti; et si confitetur, non dicit, quod hoc vel illud singulare peccatum commiserit.

84. Armeni dicunt, quod catholicon, episcopi vel pres- 1826 hyteri Armenorum eandem et aequalem potestatem habent ligandi et solvendi, quantam et qualem habuit Petrus Apostolus.

85. Armeni dicunt, quod usque ad concilium Nicaenum 1827 Romanus pontifex non habuit potestatem maiorem, quam alii patriarchae: sed tunc de voluntate dicti concilii fuit ordinatum, quod Romanus pontifex haberet potestatem super alios patriarchas.

90. Armeni dicunt, quod potestas, quam Christus dedit 1828 beato Petro, dicendo ei: Quodcunque ligaveris etc., est solum data personae Petri et pro ipso solo, ita quod haec potestas non transivit ad aliquem eius successorem.

92. Quod apud Armenos non sunt nisi tres ordines, scl. 1829 acolythatus, diaconatus et presbyteratus: quos ordines conferunt episcopi promissa vel accepta pecunia. Et eodem modo dicti ordines presbyteratus et diaconatus confirmantur, scl. per manus impositionem, dicendo quaedam verba hoc solummodo mutato. quod in ordinatione diaconi exprimitur ordo diaconatus, et in ordinatione presbyteri ordo presbyteratus. Nullus autem episcopus apud eos potest ordinare alium episcopum nisi solus catholicon.

95. Quod catholicon minoris Armeniae dedit potestatem 1830 cuidam presbytero, ut posset ordinare in diaconos, quos vellet de subjectis.

98. Quod catholicon minoris Armeniae ulnam et manum 1831 beati Gregorii ponit super caput et manus illorum, quos ordinat in episcopos, quia impositio dicti bracchii et manus faciunt consecrationem episcoperum.

100. Quod apud Armenos nulla est certa forma verborum 1832 exprimens consensum matrimonialem inter virum et uxorem: immo multi per parentes et amicos coguntur venire ad ec-