Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 29
velit esse merita, quae sunt ipsius dona, et pro his, quae largitus est, aeterna praemia sit donaturus. Agit quippe in nobis, ut, quod vult, et velimus et agamus, nec otiosa in nobis esse patitur, quae exercenda, non negligenda, donavit, ut et nos cooperatores simus gratiae Dei. Ac si quid in nobis ex nostra viderimus remissione languescere, ad illum sollicite reccurramus, qui sanat omnes languores nostros et redimit de interitu vitam nostram (Ps. 102, 3. 4), et cui quotidie dicimus: Ne inducas nos in tentationem, sed libera nos a malo.
Cap. 13. Profundiores vero difficilioresque partes in 97 currentium quaestionum, quas latius pertractarunt, qui haereticis restiterunt, sicut non audemus contemnere, ita non necesse habemus adstruere, quia ad confitendum gratiam Dei, cujus operi ac dignationi nihil penitus subtrahendum est, satis sufficere credimus, quidquid secundum praedictas regulas Apostolicae Sedis nos scripta docuerunt: ut prorsus non opinemur catholicum, quod apparuerit praefixis esse contrarium. 142
XIV. Leonis papae epistola 15. dogmatica ad Turribium Astricensem episcopum de erroribus Priscillianistarum, in qua 16 capitula Turribii approbat.
1. „Primo itaque capitulo demonstratur, quam impie sentiant de Trinitate divina, qui et Patris et Filii et Spiritus Sancti unam atque eamdem asserunt esse personam, tanquam idem Deus nunc Pater, nunc Filius, nunc Spiritus Sanctus nominetur; nec alius sit qui genuit, alius qui genitus est, alius qui de utroque processit; sed singularis unitas in tribus quidem vocabulis, sed non in tribus sit accipienda personis . . .
2. In secundo capitulo ostenditur ineptum vanumque 99 commentum de processionibus quarumdam virtutum ex Deo, quas habere coeperit et quas essentia sui ipse praecesserit . . . .
3. Tertii vero capituli sermo designat, quod iidem impii 100 asserant, ideo unigenitum dici Filium Dei, quia solus sit natus ex virgine . . .
4. Quarto autem capitulo continetur, quod Natalem Chri- 101 sti, quem secundum susceptionem veri hominis catholica Ecclesia veneratur, quia Verbum caro factum est et habitavit in nobis, non vere isti honorent, sed honorare se simulent, je-