Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 30

junantes eodem die, sicut et die Dominico, qui est dies resurrectionis Christi. Quod utique ideo faciunt, quia Christum Dominum in vera hominis natura natum esse non credunt, sed per quamdam illusionem ostentata videri volunt, quae vera non fuerint.

102 5. Quinto capitulo refertur, quod animam hominis divinae asserant esse substantiae, nec a natura creatoris sui conditionis nostrae distare naturam . . .

103 6. Sexta annotatio indicat, eos dicere, quod diabolus nunquam fuerit bonus nec natura ejus opificium Dei sit, sed eum ex Chao et tenebris emersisse: quia scilicet nullum sui habeat auctorem, sed omnis mali ipse sit principium atque substantia . . .

104 7. Septimo loco sequitur, quod nuptias damnant et procreationem nascentium perhorrescunt . . .

105 8. Octavum ipsorum est, plasmationem humanorum corporum diaboli esse figmentum, et semina conceptionum opera daemonum in mulierum uteris figurari: propter quod resurrectionem carnis non esse credendam, quia concretio corporis non sit congruens animae dignitati . . .

106 9. Nona autem annotatio manifestat, quod filios promissionis ex mulieribus quidem natos, sed ex Spiritu Sancto dicant esse conceptos: ne illa soboles, quae de carnis semine nascitur, ad Dei conditionem pertinere videatur . . .

107 10. Decimo autem capitulo referuntur asserere, animas, quae humanis corporibus inseruntur, fuisse sine corpore et in coelesti habitatione peccasse atque ob hoc a sublimibus ad inferiora delapsas, in diversae qualitatis principes incidisse et per aerias ac sidereas potestates, alias duriores, alias mitiores, corporibus esse conclusas, sorte diversa et conditione dissimili: ut quidquid in hac vita varie et inaequaliter provenit, ex praecedentibus causis videatur accidere . . .

108 11. Undecima ipsorum blasphemia est, qua fatalibus stellis et animas hominum et corpora opinantur obstringi . . .

109 12. Duodecimum inter haec illud est, quod sub aliis potestatibus partes animae, sub aliis corporis membra describunt; et qualitates interiorum praesulum in patriarcharum nominibus statuunt, quibus e diverso signa siderea, quorum virtuti corpora subjiciantur, opponunt . . .