Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 453

Peccatum originale non est habituali parvuli voluntate voluntarium, 928, nec habet rationem peccati sine respectu et relatione ad voluntatem, a qua originem habuit: 927, cf. 926. Peccatum originale non ideo ortum habuit, quod diabolus, eo quod cibus vetitus in corpus hominis conversus sit, libere ingrederetur in hominem: 1768, vel semen corruptum sit: 1769.

Non omne scelus est ejus conditionis, ut possit posteros auctoris inficere sicut peccatum originale: 932, 933.

Non debet homo tota vita agere poenitentiam pro peccato originali: 1176.

Sequelae peccati originalis et status hominis lapsi:

a) Excluduntur parvuli etiam a beatitudine: 66, 387, 588, 870, 875.

Non tamen patiuntur poenas pares illis damnatorum propter peccatum personale: 387, 588, 870, 875. Poena originalis peccati est carentia visionis Dei, actualis vero gehennae cruciatus: 341. Non est fabula Pelagiana doctrina, quae limbum infantium admittit, in quo cum poena damni absque poena ignis degunt: 1389, peccatum originale eodem modo in pueris christianorum ac in pueris infidelium: 1795.

Homo erat sub potestate diaboli: 313, 670.

b) Intellectus obscuratus est: 165, 144, 670, 1475, 1496, 1503, ad cognoscenda mysteria supernaturalia plane incapax: 150, 151, 165, 1503.

c) Libertas s. capacitas ad bonum (theologicum, supernaturale) plane decidit: 69, 88, 91, 94, 280, 151, 156, 164, 693—695.

Libertas generatim laesa est: 151, 165, 144, 670, non tamen est omnino destructa vel res de solo titulo: 660, 1165, 1253 697, inclinata tamen et attenuata: 151, 168, 675. Remansit libertas arbitrii: 945. Neque sufficit ad merendum vel demerendum libertas a coactione, voluntarium praecise tale: 919, 921, 945—947, 968, 1158.

Liberum arbitrium potest bonum quoddam (naturale) sine gratia agere, (adeoque impotentia ad observationem praecepti, quoad substantiam, ad opus moraliter bonum praecise, non est, nisi moralis): 888, 907—910, 916—918, 945, 1387, 1216—1220, 1237, 1253—1257, 1279.

Non omnia infidelium vel peccatorum opera sunt peccata, neque philosophorum virtutes omnes vitia: 905, 915, 917, 920, 1165. Neque in omnibus actibus serviunt cupiditati dominanti: 920, 1260, 1386. Multo minus admittendum, justos in omni opere saltem venialiter peccare: 655, 656, 687.