Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 454

Peccata ex ignorantia invincibili commissa non sunt formaliter talia propter voluntatem Adae: 948, 1159.

Ex eadem voluntatis debilitate sequitur, hominem sine speciali privilegio non omnia venialia vitare posse: 71, 72, 686, 715, 399, 1142, 1143, 1149.

d) Neque pervenire ad plenam ἀπάθειαν, hoc est, libertatem a concupiscentiae motibus potest: 1142, 1143, 674.

e) Mors corporis est sequela peccati: 64, 145, 675.

De Incarnatione Verbi ad redimendum hominem lapsum.

Verbum caro factum est, ut hominem lapsum redimeret a peccato. Christus non suscepit angelos et virtutes redimere, sed propter nos homines et propter nostram salutem descendit de coelis: 11, 12, 17, 47, 193*, 313.

Rejicitur doctrina Origenis: illum, qui se exinanivit, fuisse Mentem factam cognitione Monadis, quae sit proprie Christus et solus ille spiritus, qui Deo conjunctus remanserit: 192, 194—196.

Sunt igitur in Christo duae naturae inconfusae, impermixtae, perfectae: humana et divina: 36, 37, 132, 134, 173, 175, 179, 205, 208, 210, 230—32, 137, 113, 119, 120, 126, 237, 238, 235, 293, 384, 873, 356, 368, 408, 601, 260, 261. Christus est ex duabus et in duabus naturis: 207, 384, 601, 1792, 1805, 1806, 1807.

Rejicitur propositio: Christus non est aliquid secundum quod homo: 330.

Christus habet animam humanam intellectualem: 29, 46, 118, 182, 203, 230, 238, 408, 293, 384, 873, 356, 368, 601, 195.

Duplicem habet voluntatem et operationem: 183, 235, 293, 211—217, 238, 873, 601, 1792. Quae tamen voluntates sunt unitae et concordes: 217, 238, 235. Per utramque naturam voluntarius est nostrae salutis operator: 211. Operatio θεανδρική quo sensu: 216.

Verum fuit corpus Christi, non phantasticum: 113, 119, 120, 293, 384, 386, 601.

Utrum dicendae in Christo sint tres substantiae: 232, 241, 255.

Istae duae Christi naturae in una persona divina unitae sunt: 28, 73—84, 134, 174—176, 178, 183, 230—232, 137, 113, 237, 235, 293, 384, 873, 356, 368, 408, 601, 1780, et est igitur unio secundum subsistentiam: 175, non secundum conjunctionem, vel dignitatem: 75, vel operationem: 81. vel inhabitationem: 83, 601, vel gratiam: 661, sed est unio substantialis, (h. e. non accidentalis): 176, 179, 209, 75, 1762. Christus non est dicendus homo theophorus, homo deificus, sed Deus: 73, 77, 255.