Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 455

Rejicitur propositio Huss: duae naturae, humanitas et divinitas, sunt unus Christus: 525.

Hinc sequitur, Beatam Virginem vere et proprie esse Dei genitricem: 143, 880, 73, 204, 177, 237, 873.

Sequitur, Christum hominem una adoratione cum Verbo adorandum: 80, 180, 183. Adorare directe humanitatem Christi ejusdem partem v. g. Sanctissimum Cor Jesu, non est honor divinus datus creaturae: 1424—1426. Non adoratur tamen humanitas vel ejus pars cum separatione aut praecisione a divinitate, sed prout inseparabiliter divinitati unita: 1424, 1426.

Sequitur communio idiomatum, 76, 84, 181, 183, 314.

Christum unum esse de Trinitate, et: unum de Trinitate passum, quo sensu dici possit: 142, 175, 176, 181, 238, 203, 601, 194. Rejicitur additamentum ad Trisagion: qui passus est pro nobis: 873.

Adoptivum filium Dei esse Christum hominem rejicitur. Conc. Francof.: 250, 253, 254, 257, 293, 384, quo sensu servus: 256, 258.

Christi humanitas non est ubique praesens: 248.

Christus libere passus est: 203, 211. Passus in humana et non in divina natura: 1806, 1808, et in ea resurrexit: 1807.

Christus fuit sine peccato: 82, 134, 238, 233, 206, 183, 602. In Christo non sunt passiones involuntariae, malae, et concupiscentiae: 183. Christus non pro se obtulit sacrificium: 82.

Rejicitur doctrina, Christum profecisse ex deterioribus ad meliora, et ita meruisse, ut Filius Dei diceretur: 183.

Opera Christi trahunt majorem (infinitum) valorem ex dignitate personae operantis: 899.

In Christo fuit spiritus timoris: 320.

In cruce partem inferiorem Christi non communicasse parti superiori suae involuntarias perturbationes, rejicitur: 1205.

Caro Christi est vivifica: 83, 298, 238, 1424.

Christus homo est praedestinatus: 232.

Incarnationem Verbi operata est tota Trinitas, sola Verbi persona humanam naturam in unitatem personae assumente: 231, 356, 368.

Christus vere ex matre genitus est: 368, 601, 880, 232.

Partus virginalis: 113, 132 cap. 4., 204, 229, 880, et omnia symbola. B. Maria virgo fuit ante partum et remansit virgo in partu et post partum: 204, 880, 1781.

B. V. M. est sine labe originali concepta: 1502, cf. 674, 953, sed non ideo, quod minimum semen non corruptum ab Adamo per