Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 462
Non est malum, respicere ad mercedem: 686, 723, 1167, 1170.
De peccatis.
Ad peccatum requiritur cognitio legis, datur ignorantia invincibilis: 948, 1159; sed et vincibilis: 319.
Ad demerendum requiritur libertas a necessitate, non sufficit voluntarium praecise tale, liberum a coactione: 919, 921, 926, 968, 945—947, 1158. Ad definitionem peccati pertinet voluntarium: 926.
Non datur peccatum, quod non sit offensa Dei sed tantum contra legem rationis: omne peccatum grave dissolvit amicitiam Dei: 1157.
Reatus peccati non est sola obligatio ad poenam: 936, 937.
Dantur peccata venialia: 900.
DE STATU PERFECTORUM.
Doctrinae quietisticae ab Ecclesia rejectae sunt sequentes:
Oportet hominem omnes potentias annihilare, neque operari active, ut Deus solus in nobis agat, quod vocatur tradere Deo liberum arbitrium, resignatio passiva, via interna: 1088, 1091, 1113, 1148 etc.
Per istam plenam sui resignationem anima in Deum transformatur, ita ut non sint duae res unitae, sed res una; homo redit ad suam originem, quae est essentia Dei: 1092. Deus tunc omnia agit in nobis sine nobis, luce sua immediate nos collustrat: 1091, 1092, 1100, 1109, 1140.
Pervenire potest homo ad plenam libertatem a venialibus delictis: 1144, cf. 715; a concupiscentiae motibus: 1142, 1143; ad statum immobilem: 399, 1149; ad mortem sensum: 1150; ad beatitudinem in hac vita: 402.
Opera externa tunc indifferentia sunt: 400, 401, 404, 406, 1127.
Potest quis peccare etiam externe pollutionibus, fornicatione, blasphemia ex violentia physica daemonis. Inter haec debet homo remanere in suo nihilo, nullum conatum adhibere. Tunc non erit consensus, neque peccatum: 1128—1140.
Datur lumen supernum perfecto, quod certo facit cognoscere, utrum sint violentiae necne, et Deus dat simul certitudinem, hoc lumen a se venire: 1140.
Doctrinae Quietismi mitioris ab Ecclesiae rejectae sunt sequentes:
In directione animae non oportet aliud facere, quam sequi gratiam, et se intra hos fines continere, ut sinatur Deus agere in nobis: 1195.