Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 463

A statu animarum transformatarum excludendae sunt exercitationes virtutum et actus discursivi in oratione: 1207, 1213.

In extremis probationibus fit quaedam separatio partis superioris ab inferiori, ita ut actus hujus sint plane caeci et involuntarii: 1206, 1205, 1203.

Animae contemplativae in fervore nascente contemplationis et in extremis probationibus privantur intuitu distincto sensibili et reflexo Jesu Christi: 1209. Datur status habitualis orationis contemplativae: 1208.

Datur status habitualis amoris purissimi, plane desinteressati, status passivus sanctae indifferentiae: 1193—1199, 1215. Qui timorem vel spem habent, postquam ad hunc statum elevati fuerunt, non plene cooperantur suae gratiae: 1196.

In extremis probationibus animae potest esse persuasum, se esse a Deo reprobatam, persuasione reflexa: 1201—1204.

DE SUPERNATURALI DEI PROVIDENTIA, PRAEDEFINITIONE OPERUM, PRAEDESTINATIONE ET REPROBATIONE.

In genere.

Apud Deum de omnibus omnino rebus tam fixa sententia, quam certa praescientia; per immutabilem praescientiam et praedestinationem (positivam vel permissivam) Dei apud eum futura jam facta sunt: 285, 251.

Praescientia et praedestinatio Dei certa omnino et immutabilis: 285.

Poculum tamen humanae salutis confectum est infirmitate nostra et virtute divina. Habemus liberum arbitrium ad bonum, praeventum et adjutum gratia, et habemus liberum arbitrium ad malum: 280, 282, 251, 284. Hinc falsum est, omnia de necessitate absoluta evenire: 503, 108.

Rejicitur doctrina de animabus bonis vel malis: 107, 106.

Salus quoad nos incerta, et nemo sine revelatione speciali certo statuat, se esse de numero praedestinatorum: 688, 689, 707, 708.

Quoad gratiam et opera.

Deus praescit bonorum opera cum gratia facienda et peccatorum opera ex propria malitia facienda: 284, 279.

Dei praescientia nulli malo necessitatem imposuit: 284.

Quod quidam salvantur, salvantis est donum; in electione salvandorum misericordia Dei praecedit meritum bonum; voluntas Dei praeparat opera bona; Deus operatur opera bona; 166, 279, 281, 285, 698.