Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 467

De baptismo.

Baptismus est primum sacramentum et janua sacramentorum: 591, 309, 339, 370, 388.

Materia baptismi est aqua propria et naturalis: 591, 739, 131, non saliva: 345; valet per aspersionem collatus: 361; non est invalidus sine unctione cum chrismate vel susceptione Eucharistiae: 1816.

Forma baptismi: 14, 16, 19—21, 62, 63, 131, 357, 591, cf. 741.

Duplex forma Occidentalis et Orientalis suscipitur, 591. Baptismus nunquam valuit sub forma: In nomine, praetermissis verbis: ego te baptizo: 131, 1184.

Minister necessitatis baptismi est quicumque, etiam Judaeus, dummodo habeat intentionem faciendi, quod facit Ecclesia: 264, 357, 591, 878, 603, 1817, sed non ipse baptizandus: 344. Ordinarius minister est sacerdos: 591.

Infantuli baptizandi sunt: 65, 357, 410, 341, 370, 672, 673, 749, 750, 751, 878, 603, 1795.

Effectus baptismi est remissio originalis culpae et actualium peccatorum, quae ante baptismum commissa sunt: 591, 370. Remissio etiam omnium poenarum temporalium: 591, 690, 783. Omnes, qui baptizantur, aequaliter originali delicto abluntur: 262. Peccata post baptismum commissa non delentur recordatione baptismi: 747. Non rebaptizandi, qui post baptismum labuntur: 387. Parvuli in baptismo praeter remissionem peccatorum suscipiunt gratiam et virtutes: 411. Baptismus imprimit characterem nec reiterari potest. Vide supra de Sacr. in gen.

Baptismus Joannis non habuit vim baptismi Christi: 738.

Baptismus ad salutem necessarius est in re vel in voto: 65. can. 2, 591, 672, 673, 678, 742, 775, 878.

De dispositionibus adultorum. Vide supra de justificatione.

De confirmatione.

Confirmatio est verum sacramentum, neque fuit olim catechesis, qua fidem suam coram Ecclesia profiterentur: 592, 752, 388, 370, 1817, 1818, 1819.

Non sunt injurii Spiritui Sancto, qui aliquam vim chrismati tribunt: 753. Conferunt per manuum impositionem episcopi chrismando